Seite:De Zeumer V2 055.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Nr. 53. (50). Erneuerung des Gesetzes König Heinrichs zu Gunsten der Landesherren durch Kaiser Friedrich II. (Statutum in favorem principum). — 1232. Mai.
MG. Const. II, Nr. 171, S. 211—213.
Die Bestimmungen des Gesetzes König Heinrichs Nr. 47 (H), von denen unser Gesetz abweicht, sind in ( ) hinzugefügt.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex. Excelsa nostri sedes imperii exaltatur ac principalia moderamina imperii in omni iustitia et pace disponimus, cum ad nostrorum iura principum et magnatum debita provisione prospicimus, in quibus, velut honorabilibus membris insidet caput, ita nostrum viget et consistit imperium et tanta cesaree magnitudinis moles regit et evehit, quorum humeris innititur et portatur. Noverit igitur presens etas et futura posteritas, quod in Foro Iulii aput Sibidatum una cum dilecto filio nostro Heinrico Romanorum rege convenientes, rogati per principes et magnates quorum ibidem diligenda nobis aderat multitudo, ut graciam eis ab eodem rege filio nostro in generali curia Wormacie indultam, nostre actoritatis munimine prosequi dignaremur, dignum duximus eorum precibus favorabiliter annuendum, utpote qui non indigne in eorum promocione nostrum et imperii statum intendimus commode promovendum.

1. Concedimus igitur, iuxta quod idem rex filius noster noscitur concessisse, ac perpetue confirmacioni donamus, statuentes: quatenus nullum novum castrum vel civitas in fundis ecclesiarum, vel occasione advocacie, per nos vel per quemquam alium sub pretextu quolibet construantur.
(In H lautet c. 1: Statuentes in primis, quod nullum novum castrum vel civitatem in preiudicium principum construere debeamus.)
2. Item quod nova fora non possint antiqua aliquatenus impedire.
3. Item nemo cogatur ad aliquod forum ire invitus.
4. Item strate antique non declinentur nisi de transeuncium voluntate.
5. Item in civitatibis nostris novis (novis fehlt H) bannitum miliare deponatur.
6. Item unusquisque principum libertatibus, iurisdiccionibus, comitatibus, centis sibi liberis vel infeodatis utetur quiete secundum terre sue consuetudinem approbatam.
7. Item centumgravii recipiant centas a domino terre vel ab eo, qui per dominum terre fuerit infeodatus.
8. Item locum cente nemo mutabit sine consensu domini terre.
9. Item ad centas nemo sinodalis vocetur.
10. Item cives qui phalburgere dicuntur penitus eiciantur.
11. Item census vini, pecunie, frumenti vel alii, quos rustici constituerunt hac tenus se soluturos, relaxentur et ulterius non recipiantur.
12. Item principum, nobilium et ministerialium, ecclesiarum homines proprii in civitatibus nostris non recipiantur.
13. Item principibus, nobilibus, ministerialibus et ecclesiis proprietates et feoda per civitates nostras occupata restituantur nec ulterius occupentur.
14. Item conductum principum per terram eorum, quam de manu nostra tenent in feodo, vel per nos vel per nostros non impediemus vel infringi paciemur.
15. Item non compellantur aliqui per scultetos nostros ad restitucionem eorum, que a longinquo tempore ab hominibus receperant, priusquam se in nostris civitatibus collocarent, nisi homines ipsi fuerint imperio immediate subiecti, quos tenebuntur iuvare super eorum iure in foro eorum, in quorum terris talia sunt percepta.
(Die Worte nisi homines — percepta fehlen H.)
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 55. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_055.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)