Seite:De Zeumer V2 053.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Nr. 50. (47). Mandat wegen Rechnungslegung des Gerhard von Sinzig. — 1231, Mai 1.
MG. Const. II, Nr. 307, S. 421 f.

Henricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Presentium insinuatione ad noticiam universorum cupimus pervenire, quod nos ex plenitudine consilii nostri constituimus, ut fidelis noster Gerhardus de Sinzich de baiolatione ipsi a nostra serenitate recommissa nulli respondeat vel intendat nisi nobis. Ad cuius facti certa indicia presentem litteram sigillo nostro communitam ipsi fecimus assignari.

Datum apud Wormaciam, Kal. Maii, indict. IIII.


Nr. 51. (48). Befreiung der Bürger von Frankfurt, Wetzlar, Friedberg und Gelnhausen vom königlichen Ehezwang. — 1232, Jan. 15.
Boehmer-Lau, Codex diplomaticus Moeno-Frankfurtanus I, Nr. 94, S. 49.

H(einricus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus fidelibus suis scultetis et universis civibus de Frankinfort, de Wepflaria, de Frideberc et de Geilinhusen gratiam suam et omne bonum. Constantiam devotionis vestre et fervorem fidei, quam multa iam per tempora circa nos et imperium habuistis, salubriter advertentes talem vobis damus gratiam et concedimus libertatem, ut numquam aliquem vestrum pauperem vel divitem cogamus aut artemus, filiam vel neptem suam alicui de curia nostra seu extra curiam nostram copulare aut tradere legitimam in uxorem. Et in presenti filiam fidelis nostri Iohannis Goltstein de Frankinfort a coactione, quam inceperamus pro R. servo nostro, dimittimus absolutam. Nolentes deinceps aliquem civem nostrum ad talia cogere vel artare, sed quantum possumus per simplicem petitionem proficere, faciemus, nulla tamen mala adhibita voluntate. Ad cuius itaque facti et gratie nostre certiorem evidentiam presens exinde scriptum fieri iussimus et sigilli nostri munimine roborari.

Datum apud Nurenberc, anno dominice incarnationis MCCXXXII, XVIII. Kalendas Februarii, indictione V.


Nr. 52. (49). Gesetz Friedrichs II. gegen die Freiheit der Bischofsstadte. — 1232, April.
MG. Const. II, Nr. 156, S. 192—194.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex. Cum Romane monarchiam dignitatis, ipso auctore per quem reges regnant et principes optinent principatus, qui super gentes et regna constituit sedem nostram, principaliter teneamus et simus in potestatis plenitudine constituti, imperatoriam condecet maiestatem, eos per quos cepit et in quibus consistit nostre glorie celsitudo, qui et vocati sunt nobiscum in partem sollicitudinis, cum a nostra celsitudine decus recipiant et decorem, non solum in suis antiquis iuribus tueri pariter et fovere, immo quantum equitas sinit et permittit racio, novis et honestis tam iuris quam gracie muneribus decenter et honorabiliter decorare. Sane cum ex defectu iuris pariter et neglectu in partibus Alamannie adeo in usum sint redacte quedam consuetudines detestande, ut boni speciem preferentes iniquitatem quodam falso pallient velamento, quibus et principum imperii iuri detrahitur et honori et imperialis nichilominus actoritas per consequens enervatur, nostre incumbit sollicitudini precavendum, ne huiusmodi consuetudines,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 53. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_053.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)