Seite:De Zeumer V2 045.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


dicit habere, nec obviantibus literis aliquibus a nobis vel nostris antecessoribus impetratis.

Datum apud Frankenvoirt in curia nostra solempniter indicta. II. Kal. Maii.


b.

Fridericus secundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie fideli et dilecto principi suo E(ngelberto) sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopo gratiam suam et omne bonum.

Nobis apud Frankenvorde in curia sollempniter indicta iudicio presidentibus, talis data est sententia et a principibus approbata: quod nullam auctoritatem thelonei sive warandiam in dampum vel preiudicium alicuius prestare possimus. Cum igitur super theloneo, quod nobilis vir comes Gelrensis se asserit tenere a nobis, querimoniam non modicam audiverimus, regia maiestate tibi mandamus, quatinus auctoritate nostra et sub optentu gratie nostre eidem comiti firmiter precipias, ut nullum theloneum apud Arnheim vel Osterbeke seu Lobedde vel in quocumque loco super Rhenum deinceps accipiat, non obstante aliqua warandia, si quam se dicit habere, nec litteris aliquibus obviantibus a nobis vel antecessoribus nostris impetratis.

Datum apud Frankenvorde in curia nostra sollempniter indicta, II. Kalend. Maii.


Nr. 41. (38). Reichssprüche über das Lehnrecht des Herzogs von Lothringen. - 1222, Mai.
MG. Const. II, Nr. 279, S. 393.

Noverint universi, quod cum apud Aquisgranum Henricus rex Romanorum in sollempni curia sederet pro tribunali, sub frequentia principum, precepit Henrico illustri duci Lotharingie et Brabancie et in fidelitate imperio prestita iniunxit eidem, quod iura imperii firmiter observaret et in terra sua faceret observari, et hoc fecit tam per sentenciam principum quam per obtentum gratie imperii.

1. Inventum igitur et sentenciatum est ibi: quod in iure feodali omnis ministerialis feodotarius eque iudicare possit super feodis nobilium et ministerialium, exceptis tamen feodis principum.

2. Ad hec sentenciatum est ibi: quod quilibet nobilis sive ministerialis feodotarius a domino suo in iure feodali prima citatione ad quindenam potest citari.

3. Iterum si aliquis, sive nobilis sive ministerialis, allodium ducis de duce tenet in feodum, ipse dux ipsum citare potest super illo allodio ad alium locum, ubi habet allodium, ubicunque voluerit. Si autem illud feodum sit feodum ab alio principe obtentum, tunc dux suum feodotarium citare potest super quamcunque partem illius feodi, quod ab illo principe descendit.

4. Ceterum quemcunque dux de iure sicut tenetur citaverit, ille si citatus non comparet ad primam citationem, emendam solvere tenetur, que bota vocatur.

5. Insuper si dux sentenciam ab aliquo requisierit, ille requisitus tenebitur dicere sentenciam intra terminum quo dux sedet pro tribunali illo die, nisi ipse dux de gratia sibi remittat.

6. Ad hec in iure feodali nullus potest esse advocatus, nisi sit ipsius ducis feodotarius; advocatum appellamus patronum cause.

7. Additum quoque ibi est per sentenciam, quod servi per stipitem et parentelam ex parte matris provenientem sunt retinendi, homines advocaciarum autem per curiam, cui sunt censuales, sunt retinendi.

8. Insuper quicunque exactus est pro patrono cause, ille exactus tenetur proponere verbum illius, qui ipsum exegit, et negare non potest, dummodo sciat loqui usualiter.

9. Ad hec ibidem per sentenciam fuit duci adiudicata tutela parvulorum usque ad duodecimum annum de feodis, que ab ipso tenentur.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 45. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_045.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)