Seite:De Zeumer V2 035.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Nr. 29. (26). Vertrag zwischen Otto IV. und dem Markgrafen Albrecht von Brandenburg. — 1212, (Aug.).
MG. Const. II, Nr. 41, S. 50 f.

Hec est forma unionis, qua se dominus Otto Romanorum imperator et Albertus marchio Brandenburgensis confaederando colligarunt.

1. Imperator marchioni data fide manu in manum, sicut imperialem excellentiam certitudinem decet facere, promisit, se mediatorem studiosum et efficacem inter regem Daciae et ipsum marchionem et Slavos existere. Si vero medium marchioni competens non invenerit, promisit, regi Daciae suisque fautoribus dedicere et marchioni contra ipsos et contra omnem hominem firmum et constans auxilium cum effectu portare.

2. Econtra marchio promisit domino imperatori in terminis sibi finitimis, precipue in Saxonia et Thuringia, contra omnem hominem ad conservandum ei imperium, quantum vires et facultates ipsius admittunt, fideliter servire. Idem etiam XX familiares marchionis, quorum nomina subscripta sunt, sub forma subscripta iuraverunt. Si marchio promissum infregerit, imperator ipsum super voti violatione conveniet. Accepta conventione, marchio in presentia imperatoris, productis utrobique conscriptis, innocenciam suam probabit. Si in probatione defecerit, ab inde infra VI septimanas XX sacramentales ipsius Brunswic intrabunt et inde non exibunt, nisi per consensum domini imperatoris. Sine vinculis tamen et captivali custodia manebunt. Nomina sacramentalium: Henricus comes de Zwerin, Iachezo, Fridericus de Hassele, Theodericus et Henricus fratres de Osterburch, Burcardus de Cocstede, Albertus de Niendorp, Gerrardus de Beliz, Yo de Giserslage, Albertus de Buntveld, Rudengerus de Piulingen, Fridericus de Buoh, Arnoldus Sac, Conradus et Henricus de Saltwedele.

3. Ut autem hec forma rata teneatur et inconvulsa, placuit utrique, imperatori scilicet et marchioni, presentem paginam, que pacti certum maneat indicium, inde conscribi et appensione sigilli communiri.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXII, indict. XV, apud Wicense in castris, hiis testibus presentibus: Adolpho et Ludolpho comitibus de Dassela, Bernardo de Dorstat, Hermanno et Henrico comitibus de Hartesburc.


Nr. 30. (27). Privileg Friedrichs II. für den König von Böhmen. - 1212, Sept. 26.
MG. Const. II, Nr. 43, S. 54 f.

Fredericus divina favente clementia Romanorum Imperator electus et semper augustus, rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Cum decor et potestas imperii nostrum precesserit statum, ut non solum ceterorum principum dignitates, verum etiam sceptra regalia a nostra conferantur maiestate, gloriosum reputamus ac magnificum, quod in tanto nostre largitatis beneficio et aliis crescit regie dignitatis augmentum, nec ob hoc eminentia nostra aliquod patitur detrimentum. Inde est, quod nos attendentes preclara devotionis obsequia, que universa Boemorum gens ab antiquo tempore Romano exibuit imperio tam fideliter quam devote et quod illustris rex eorum Ottacharus a primo inter alios principes specialiter pre ceteris in imperatorem nos elegit et nostre electionis perseverantie diligenter et utiliter astiterit, sicut dilectus patruus noster pie memorie rex Philippus omnium principum habito consilio per suum privilegium instituit, ipsum regem constituimus et confirmamus et tam sanctam et dignam constitutionem approbamus regnumque Boemie liberaliter et absque omni pecunie exactione et consueta curie nostre iusticia sibi suisque successoribus in perpetuum concedimus, volentes ut quicumque ab ipsis in regem electus fuerit, ad nos vel successores nostres accedat, regalia debito modo recepturus. Omnes etiam terminos, qui predicto regno attinere videntur, quocumque

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 35. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_035.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)