Seite:De Zeumer V2 034.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et tu nobis sepe per litteras tuas duxeris suggerendum, ut eidem duci nullatenus faveremus, nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino et per apostolica scripta mandamus, quatenus, sicut de gratia nostra confidis et nos de tua devotione speramus, de cetero a prefato duce Ph(ilippo) recedas omnino, non obstante iuramento, si quod ei ratione regni fecisti, cum eo quantum ad obtinendum imperium reprobato iuramentum huiusmodi non debeat observari. Predicto vero regi Ottoni, quem nos concedente Domino ad coronam imperii disponimus evocare, patenter adhereas et potenter, ut cum ei ad commonitionem nostram adheseris, inter primos gratiam et benivolentiam eius obtinere precipue merearis; ad quod nos pro tue nobilitatis amore dabimus operam efficacem.

Datum Laterani.




Nr. 28. (25). Reichssprüche über Ministerialen, Zollrecht, Bann und Acht; Achterklärung. - 1209, Jan. 13.
MG. Const. II, Nr. 30, S. 35 f.

Otto quartus Dei gratia Romanorum rex semper augustus. Ea que facta sunt coram nobis in iudicio in presentia multorum principum, que ad utilitatem communem presentium et futurorum spectare videntur, puplico scripto et autentico sunt committenda, ne et a memoria hominum elabantur et in consimilibus casibus facilius homines possint expediri. Constitutus igitur in presentia nostra in sollempni curia apud Augustam in multorum hominum et aliorum principum presentia dilectus fidelis noster Fridericus Tridentinus episcopus quesivit in sententia, si ministerialis alicuius ecclesie duceret in uxorem aliquam mulierem liberam, si pueri inde suscepti vel esse debeant liberi vel esse debeant iuxta condicionem patris ecclesie ministeriales. Et dictatum est in sententia: quod pueri ex huiusmodi matrimonio nati esse debeant ipsius ecclesie ministeriales, cuius et pater est ministerialis; aliâs enim omnes ministeriales omnium ecelesiarum imperii deperirent. Item quesivit in sententia, si aliquis ministerialis alicuius ecclesie de bonis suis, sive patrimonialibus sive feudalibus, aliquid possit alienare vel in aliquam aliam personam transferre sine manu et domini sui licentia et voluntate. Et dictatum est in sententia: quod hoc fieri non possit, quia sic ecclesie ad nimiam paupertatem redigerentur. Item quesivit in sententia, si aliquis sine regia licentia et auctoritate novum possit instituere thelloneum. Et data est super hoc sententia: quod nullo modo hoc fieri possit vel debeat; et si factum fuerit, irritum sit et inane. Item quesivit in sententia, si episcopus Tridentinus aliquos pro suis facinoribus et excessibus banniret, si nos illud bannum confirmare deberemus. Et datum est in sententia: quod si ipse Tridentinus episcopus VII idoneis testibus probare posset, aliquos homines pro excessibus et facinoribus suis bannisse, quod nos hoc bannum deberemus confirmare. Cum igitur ipse Tridentinus episcopus hoc statim VII idoneis testibus probasset, nos bannum suum regia auctoritate confirmamus. Proscribimus igitur et bannimus Adelbrectum et quosdam fratres suos, Arnoldum de Mez et filium suum, Rudegerum de Iuvo, Heinricum Crassi, Heinricum de Porta, Andream et Berhtoldum de Burgo novo, Heinricum de Pozano, Witoldum et Bonaventuram et filios Muscardi et omnes eorum complices. Mandamus igitur et precipimus sub districtu gratie nostre, ut nemo istos bannitos et proscriptos aliquo modo recipere audeat vel aliquod consilium vel auxilium eis impertiri. Quod qui facere presumpserit, in eadem se sciat esse pena et dampnitione.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCVIII, regnante domino Ottone quarto glorioso Romanorum rege augusto.

Datum apud Augustam, Idus Ianuarii, indictione XII.



Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 34. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_034.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)