Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


Nr. 10. (9). Ansage eines Reichstages. - 1155, Okt 15.
MG. Const. I, Nr. 158, S. 220.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus abbati de Tegrinse gratiam suam et omne bonum. Quia Deo auctore omnia in Italia gloriose peregimus, sani et incolomes redeuntes, terram Theuthonicam propter absentiam nostram diversis hinc inde malis perturbatam ad bonum pacis et tranquillitatis reformare intendimus.

A Bavaria itaque incipientes, ut maxima, que in ea exorta sunt, mala eradicemus et ad pacem eam revocemus, curiam generalem Ratisbone a festo sancti Michahelis ad XIIII dies celebrandam indiximus, cui te interesse sub obtentu gratiae nostre precipimus.


Nr. 11. (10). Privileg für das Herzogtum Oesterreich (Privilegium Minus). - 1156, Sept. 17.
W. Erben, Das Privilegium Friedrich I. für das Herzogtum Oesterreich, S. 137—139.
Vgl. Tangl, Ztschr. der Savigny-Stiftung, Germ. Abt., Bd. XXV, S. 258 ff.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. (1). Quamquam rerum commutatio ex ipsa corporali institutione possit firma consistere vel ea, que legaliter geruntur, nulla valeant refragatione convelli, ne qua tamen possit esse geste rei dubietas, nostra debet intervenire imperialis auctoritas. (2). Noverit igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium presens etas et successura posteritas, qualiter nos eius cooperante gratia, a quo celitus in terram pax missa est hominibus, in curia generali Ratispone in nativitate sancte Marie celebrata, in presencia multorum religiosorum et catholicorum principum, litem et controversiam, que inter dilectissimum patruum nostrum Hainricum ducem Austrie et karissimum nepotem nostrum Hainricum ducem Saxonie diu agitata fuit de ducatu Bawarie, hoc modo terminavimus, quod dux Austrie resignavit nobis ducatum Bawarie, quem statim in beneficium concessimus duci Saxonie. (3). Dux autem Bawarie resignavit nobis marchiam Austrie cum omni iure suo et cum omnibus beneficiis, que quondam marchio Leupoldus habebat a ducatu Bawarie. (4). Ne autem in hoc facto aliquatenus minui videretur honor et gloria dilectissimi patrui nostri, de consilio et iudicio principum, Wadizlao illustri duce Boemie sentenciam promulgante et omnibus principibus approbantibus, marchiam Austrie in ducatum commutavimus et eundem ducatum cum omni iure prefato patruo nostro Hainrico et prenobilissime uxori sue Theodore in beneficium concessimus, perpetuali lege sanctientes, ut ipsi et liberi eorum post eos, indifferenter filii sive filie, iam dictum Austrie ducatum hereditario iure a regno teneant et possideant. (5). Si autem predictus dux Austrie patruus noster et uxor eius absque liberis decesserint, libertatem habeant eundem ducatum affectandi cuicumque voluerint. (6). Statuimus quoque, ut nulla magna vel parva persona in eiusdem ducatus regimine sine ducis consensu vel permissione aliquam iusticiam presumat exercere. (7). Dux vero Austrie de ducatu suo aliud servicium non debeat imperio, nisi quod ad curias, quas imperator in Bawaria prefixerit, evocatus veniat; nullam quoque expedicionem debeat, nisi quam forte imperator in regna vel provincias Austrie vicinas ordinaverit. (8). Ceterum ut hec nostra imperialis constitucio omni evo rata et inconvulsa permaneat, presentem inde paginam conscribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus, adhibitis idoneis testibus, quorum nomina sunt hec: Pilgrimus patriarcha Aquilegiensis, Eberhardus Salzeburgensis archiepiscopus, Otto Frisigensis episcopus, Chunradus Pataviensis episcopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Hartmanus Brixenensis episcopus, Haertwicus Ratisponensis episcopus, Tridentinus episcopus, domnus Welfo, dux Chunradus frater imperatoris, Fridericus filius regis Chunradi, Hainricus dux Karinthie, marchio Engelbertus de Istria, marchio Albertus de

Staden, marchio Diepoldus, Hermannus comes palatinus de Reno, Otto comes palatinus

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 9. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_009.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)