Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
516a.

1326. December 13. Ballenstedt. Abt Hermann und der Content des Klosters Ballenstedt verkaufen dem Kloster Wimmelburg drei Hufen Landes zu Besenstädt.

In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus, ad quos hec litera pervenerit, nos Dei gracia Hermannus abbas monasterii Ballenstadensis, Thidericus thesaurarius totusque conventus ibidem cum debita salute perpetuam geste rei memoriam. Acciones hominum ex facili in irritum ducerentur, si non scripturarum testimonio reciperent fir- mamentum. Ex isto sciant omnes, quorum interest seu intererit et quibus nosse opor- tunum est vel erit, quod nos maturo prehabito consilio unanimique consensu propter rerum inopiam et debitorum nostrorum exoneracionem vendidimus tres mansos sitos in campis Besenstede cum omnibus suis pertinenciis, solventes unam marcam Stedelgensis argenti et unum lotonem cum iure proprietatis pro decem marcis Stendelgensis argenti honorabili viro domino . abbati monasterii Wimedeburch et conventui ibidem in per- petuum possidendos. Quibus vero mansis et ei iuri. quod in eis habebamus, per presentes renunciamus offerentesque eos mansos dicto domino . .' abbati et suo conventui ad possidendum et tenendum eo iure, quo a nobis multis et longis temporibus sunt possessi. In premissorum evidentiam has literas sigillis, videlicet nostro et conventus, sigillatas pretacto domino abbati et suo conventui duximus concedendas. Datum et actum Ballenstad, anno Domini m°.ccc°.xxvj0, in festo Lucie virginis.

Aus dem Original im Staatsarchive eu Hannover gedr: Sudendorf Urkdbch. z. Gesch. der Herzöge von Braunschweig und Lüneburg IX. 111. — 1. Im Orig. statt des Namens Punkte.

572a.

1330. April 3. Ballenstedt. Abt Jacob von Ballenstedt vertauscht an Konrad von Marsleben Güter zu Gross-Orden gegen solche zu Zehlingen.

Nos Jacobus Dei gratia abbas monasterii Ballenstede consensu conventus--dimi- simus proprietatem super dimidio manso sito in campis ville Groten Orden--Conrado dicto de Marsleve, civi in Quedelingeburg, in cuius recompensam ad usus nostri monasterii cessit dimidius mansus in campis ville in Celinge sub formis —, quod Conradus de Marsleve dimidium predictum mansum largitus est salubriter cenobio beati Jacobi sanctimonialium prope muros civitatis Halberstad, ita tarnen, ut filie sue, scilicet Elisabeth et Margaretha, ibidem sanctimoniales, singulis annis usufructus inde percipiendos de dictis bonis ad tem- pora concipiant sue vite, sed post mortem ipsarum utrarumque prememorata bona cum omnibus iuribus cedent et transibunt in proprietatem et dominium cenobii ob remedium et annuam memoriam Conradi et Margarethe uxoris. Testes: Burchardus de Bekheym, Joannes Dolenvut, Bernhardus Pinguis, Conradus de Lafford', cives in Quedlinburg. Datum Ballenstede, anno incarnationis dominice m.ccc.xxx, feria tertia post festum Pal- marum.

Aus Niemeiers Excerpten eur Geschichte des Burchardiklosters zu Halberstadt. — 1881. Ur- kunde desselben Abtes gleichen Inhalts mit denselben Zeugen. — 1. Mspt: Patvord.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 333. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_333.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)