Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

quod eundem mansum conferre debet prefato Tiloni in iure feodali, sicut nos et paren- tes nostri eundem bactenus dinoscimur3 habuisse, renunciantes omni iuri, quod nobis in ipso manso competebat aut competere posset nostris heredibus in futurum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Testes, qui huic nostre resignationi interfuerunt, sunt: dominus Tilo Harckstro et dominus Johannes de Monte milites, item Conradus et Friderieus Winnigut fratres et Gevehardus Hilseken, ac plu- res alii fide digni.

Datum anno m.ccc.xv, in die beati Odelrici confessoria.

Aus dem Privilegienbuche des Klosters Berge gedr: Holstein Urkdbch. des Kl. Berge 123. — Druck bei H: 1. Waidesee. — 2. in feodationem. — 3. dinoseimus.

311a.

1316. April 28. Dessau. Graf Albrecht I von Anhalt bestätigt eine Schenkung seines Getreuen Johannes Perlebanus in Torgau an das Kloster Sitzenrode.

In nomine Domini amen. Novercari solent rerum notitie processu temporis, nisi scripti memoria perhennentur. Hinc est quod nos Albertus Dei gratia comes de Anhalt1 ad notitiam devenire volumus universorum, Johannem nostrum fidelem in Turgow, dictus Perlebanus, ad nostram et nostrorum fidelium presentiam accessisse petens nos humi- liter et devote, ut suum propositum et desiderium nostris litteris confirmaremus. Legavit enim de bona sua voluntate et motu proprio, permanens in Colmis, alteram dimidiam marckain et unum talentum denariorum pecunie usualis in moneta Turgowensi religiosis dominabus sanetimonialibus in Sitzenroda modo tali, quod iam dicte domine post obitum eiusdem Johannis censum pretactum singulis annis in moneta Turgowiensi debent pos- sidere seu in usus suos convertere, prout salubrius et melius ipsis dinoscitur expedire. Nos vero, salutiferum et pium opus Johannis sepedicti agnoscentes, volentes omnium preesse fidelium et bonorum operum promotores, censum sepetaetnm predictis saneti- monialibus in Sitzenrode ad petitionem dicti Johannis donamus et in his scriptis con- firmamus pure propter Deum perpetualiter possidendum, et hoc postquam anima dicti Johannis a corpore fuit resoluta. Ne vero postmodum aliquid in preiudicium presentis testamenti et in derogatjonem nostre donationis audeat attemptare calumpnia sed potius omnia prenotata firma et immobilia perseverent, presentem paginam conscriptam nostri sigilli munimento roboramus, presentibus nostris fidelibus Johanne de Glyndenberch, Wiperto de Scherwitz, Hermanno de Altenburgk, Johanne dicto Kroch2, Gumperto de Pouch8, Ottone de Ceynitz4, Martino Beynz4, Alberto de Holdow, et pluribus fide dignis. Datum Dessow, iiij Kai. Maii, anno Domini m°.ccc° deeimo sexto.

Aus Seyffarth diplom. Nachrichten von dem ehemaligen Kloster Marien-Pforte eu Sitzen- rode. — Druck: 1. Anhalyt, — 2. Johann dicti Churg. — 3. Alberto de Fach. — 4. Benne- witz. — 5. Byz.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 327. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_327.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)