Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
166a.

1308. Juli 21. Bernburg. Fürst Albrecht I von Anhalt bestätigt den Marienknechten zu Bernburg den Besitz einer ihnen von den Gebrüdern Dietrich von Warmsdorf und Hermann Kruch übereigneten Mühle zu Molendorf.

In nomine Domini amen. Nos Albertus Dei gratia princeps de Anehalt omnibus in perpetuum. Ne veritas rerum gestarum per lapsum longaevi temporis oblivionibus vicietur, necesse est, ut res gesta probatorum virorum ac literarum patentium testimo- niis perhennetur. Hinc est quod nos esse volumus manifestum universis hanc paginam inspecturis tarn presentibus quam futuris, quod nos pure propter Dominum ac in reme- dium anime nostre donationem molendini siti in Molendorph a domino Theoderico1 milite domino de Warmestorp et fratre suo Hermanne famulo domino Kruch fratribus servo- rum sanete Marie, ordinis sancti Augustini, in Berneburch degentibus ratam et incom- mutabilem tenore presentium affirmamus, donantes eisdem dictum molendinum cum omni iure, proprietate ac libertate, sicut ad nos pertinere dinoscitur, sine omni impetitione nostra libere in perpetuum possidendum. Ne autem per consequens aliquorum calumnia nostram ac dictorum fratrum, videlicet domini Theoderici1 militis domini de Warmes- torp ac fratris sui Hermanni domini Bruch, donationem impediat vel dominos fratres in huiusmodi possessione perturbet, presentein paginam sigilli nostri munimine robora- mus. Huius rei testes sunt: dominus Conradus miles de Allenburch, dominus Johannes Quartir, dominus Gevehardus de Zprone, dominus Ropertus Dhus, dominus Johannes de Vrose, et quam plurimi alii fide digni.

Datum Berneburch, anno Domini m°.ccc° octavo, duodeeimo Kalendas Augusti.

Aus dem Copialbuche der Marienkirche tu Bernburg im Besitze der genannten Kirche. — 1. Mspt: Theodici.

167a.

1308. Juli 25. Gommern. Ritter Hermann von Wederde, genannt von Hagen, verkauft dem Frauenkloster Plötzke das Dorf Felitz.

Universis Christi fidelibus--Hermannus miles de Wederden dictus de Inda- gine ser.vitium ac bone voluntatis affectum.--Hinc est quod notum esse cupimus, quod nos--religiosis ac Deo devotis virginibus seu dominabus ecclesie sanete Marie Magdalene in Plozeke vendidimus villam Veliz habentem xxj mansum cum dimidio, ius patronatus ecclesie, molendinum, tabernam et iv choros siliginis et ij modios, quod vul- gariter dicitur huntcorn, deeimam carnium, cum areis, paseuis---. Huius autem fideiussores sunt: Gerardus filius noster, dominus Hermannus dictus de Warmestorp patruus noster, Arnoldus de Warmestorp, Hermannus de Randowe, Rantwicus, Fride- ricus de Calehberge milites, Conradus advocatus, Heynemannus Hectishals, et alii quam plures fide digni; ex parte vero ecclesie seu dominarum emptionis rite vel debite facte

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 322. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_322.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)