Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
169a.

1246. October 13. Lyon. Papst Innocenz IV gewährt auf Bitten seines Capellans, Hermann Grafen von Ascharien, des Propstes von U. L. Frauen zu Halberstadt, diesem Stifte die Freiheit, dass es nicht gezwungen werden könne, auf päpstliche Collation irgend Jemandem eine Probende zu verleihen, es sei denn auf besonderen, darauf bezüglichen Erlass.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo ecclesie sancte Marie Halberstadensis salutem et apostolicam benedictionem. Exigentibus devotionis meritis dilecti filii Hermanni prepositi ecclesie vestre, capellani nostri, nati nobilis viri comitis Ascarie, votis eius libenter annuimus et petitiones suas, quantum cum Deo pos- sumus, favorabiliter exaudimus. Hinc est quod nos, eius devotis precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicuius prebende compelli auctoritate sedis apostolice minime valeatis absque speciali mandato sedis eiusdem faciente plenam de hac indulgentia mentionem. Nulli ergo omnino ho- minum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, iij Idus Octobris, pontificatus nostri anno quarto.

Aus dem Original im Staatsarchive eu Magdeburg: an gelben und rothen Seidenfäden hängt die päpstliche Bleibulle mit den üblichen Köpfen der Apostel Paulus und Petrus auf dem Avers und mit: INNO || CENTIÜ8 || . IUI auf dem Bevers.

234a.

1258. April 17. Viterbo. Papst Alexander IV ermächtigt die Aebte Gebhard von Nienburg, Ludwig von Reinhardsbrunn und Gebhard von Hillersleben, für die regelmässige Ausschreibung und Abhaltung der Provinzial-Capitel zu sorgen.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Gevehardo de Niemburch, Ludewico de Reinheresburnen et Gevehardo de Hildesleve monasteriorum abbatibus, ordinis sancti Benedicti, Maguntinensis, Magdeburgensis et Halberstadensis diocesium, salutem et apostolicam benedictionem. Ex suscepto servitutis officio tenemur, circa per- sonas religiosas sollicitam adhibere cautelam easque fovere in sui ordinis firmitate, ut in sua roborate constantia proferant fructus in gratia et optatum1 suscipiant dante Do- mino incrementum. Sane dilecti filii Maguntinensis et Magdeburgensis provinciarum abbates, ordinis sancti Benedicti, nobis significare curarunt, quod, cum ipsi ad celebran- dum capitula de triennio in triennium iuxta generalis statuta concilii annis pluribus iam elapsis faciente malitia temporis nequiverint convenire, iidem attendentes, quod ex hoc plurimum deperit animarum saluti et observantie regulari, vos, ex quorum Providentia speratur posse super hoc salubre remedium adhiberi, ad indicendum huiusmodi capitula

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 309. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_309.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)