Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
513.

1377. December 27. Magdeburg. Erzbischof Petrus von Magdeburg bestätigt als Oberlehnsherr der Grafen Günther und Johann von Mühlingen den Verkauf des Dorfes Klein-Lübs an die Kapelle U. L. Frauen und des h. Gangolf im erzbischöflichen Paläste zu Magdeburg seitens derer von Ranies.

Petrus Dei et apostolice sedis gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepi- scopus notum facimus tenore presentium universis, quod, cum strennui famuli Hen- ningus de Rônitz et Hinze, Iwan et Hildebrandus dicti de Könitz armigeri villam dictam Parva Lubitz, Brandenburgensis diocesis, cum sedecim mansis agrorum sitis in campis eiusdem ville et uno agro dicto Wedelwitzmark cum singulis pertinentiis eorundem de consensu nobilium virorum dominorum Guntheri comitis in Muhlinghe, domini in Barbye, et Johannis filii eius, a quibus eandem villam cum agris et aliis pertinentiis in pheodum obtinebant, honorabilibus et devotis nostris dilectis thesaurario et capitulo Capelle saneto- rum Marie et Gangolfi, que est in curia nostra archiepiscopali Magdeburgensi, pro certa summa pecunie iustö emtionis titulo vendidissent ac ipsam villam cum suis pertinentiis, ut predicitur, ex dicta causa in et ad manus dictorum dominorum Guntheri comitis et Johannis filii sui renunciassent et dimisissent, iidem domini Guntherus et Johannes ius pheodi, proprietatis, collationis et dominii, quod ipsis vel eorum heredibus in dicta villa et suis pertinentiis, prout a nobis et nostra ecclesia habebant in pheodum, ex predicta causa in manus nostras prefato thesaurario et capitulo dicte Capelle conferendum et do- nandum' dimiserunt similiter et resignaverunt, prout hec omnia et singula in literis dicto- rum de Könitz et dominorum de Barbye de et super confectis plenius declarantur'. Nos vero Petrus archiepiscopus supradictus dictos thesaurarium, capitulum et collegium se- pefate Capelle, quod a nobis favente Domino salubriter institutum est, prosequi volentes, --approbantes etiam huiusmodi venditionem et emtionem, dictam villam Parva Lubitz cum omnibus suis agris et pertinentiis, ut premittitur, sie vacantem thesaurario et capi- tulo ac collegio dicte Capelle contulimus et donavimus presentibus, conferimus et do- namus, omne ius et proprietatem in ipsos et eorum ecclesiam transferentes---.

Datum et actum Magdeburch, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo septimo, die sancti Johannis evangeliste, presentibus honorabilibus viris dominis Hennanno de Werberghe preposito ecclesie nostre Magdeburgensis, Johanne de Hartzrode thesaurario, Johanne de Ghulen camerario ecclesie Halberstadensis, strennuis militibus Ludolpho de* Gribin, Ludolfe et Henrico de Hartzrode necnon Jordano de Nendorp, Busse de Cerwist, Fritze de« Cothen, Brunone de Kônetz, Fricke de Welsleve, et aliis pluribus nostris fidelibus —.

Aus dem Copiale miscell. archiepisc. Magdeburg, (no. XXV) im Staatsarchive eu Magde- burg. — 1. Mspt: conferendam et donandam. — 2. S. no. 512. — 3. Fehlt im Mspt. — i. Mspt: von.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 362. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_362.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)