Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
487.

1376. Juli 8. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet den Andreasaltar in der Nicolaikirche zu Zerbst mit Gütern vor dem dortigen Haide- und Breitenthore sowie mit Einkünften zu Wertlau und überlässt das Patronatsrecht an demselben den Schöffen der Stadt Zerbst.

In nomine Domini amen. Nos Johannes Dei gracia princeps in Anhalt et comes Asschanie omnibus et singulis Cristi fidelibus, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, salutem in vero hominum salutari. Quia cum nichil sit tempore instabilius et humana vita fragilius et labilis memoria in vita transitoria mundi fluctuantis, est igitur necessarium successoribus et commodum, ut res geste describantur et signis firmis muniantur, ne ignorancia posterorum acta fidelia seniorum in oblivionem transeant ipsorum pio proposito et utili consilio salubriter ordinata. Quare ad noticiam et plenam evidenciam quorumlibet fidelium cupimus attencius deducendum, quod instinctu vere pietatis, in honorem summe trinitatis, gloriose virginis Marie et omnium sanetorum, viam salutis nostre et nostrorum fidelium progenitorum et felicium successorum in elemosi- narum semine devocius pretendentes, commutatione bona terrena pro celestibus, tran- sitoria perpetuis gratissime commutantes, libere dedimus, appropriavimus, damus et presentibus appropriamus ad altare beati Andree apostoli in ecclesia parrochiali sancti Nicolai in Cerwist unum mansum situm ante valvara merice, qui vulgariter dicitur eyne aide hüve, item unum mansum situm ante valvam latitudinis, id est vulgariter dictum dat breyde dor, et unum ortum situm ante valvam latitudinis memoratam, quem olym Syfridus Prefecti hereditarie tenuit et possedit, item duo talenta denariorum Cerwistensis monete annui census in villa Wertlaw ad usum et stipendia possessoris dicti altaris per- petuis temporibus irrevocabiliter pertinenda, unde maturo et previo consilio et libero arbitrio bonis prefatis abrenunetiamus et integre cedimus pro nobis, nostris heredibus et successoribus iuri, proprietati et libertati, que nobis, nostris heredibus et successo- ribus in eisdem bonis coniunetim vel divisim actenus conpetere poterant vel possent quomodolibet in futurum. Insuper et ius patronatus dicti altaris sancti Andree seu presentiacionem ipsius nostris dilectis et fidelibus schabinis seu iuratis civitatis nostre Cerwist presentibus damus et assignamus et ad ipsos debere successione continua in- violabiliter et perpetim pertinere. In quorum omnium et singulorum premissorum evi- dens et firmum testimonium nos Johannes princeps memoratus sigillum nostrum presen- tibus voluntarie duximus appendendum.

Actum et datum anno incarnacionis Domini millesimo trecentesimo septuagesimo sexto, ipso die beatorum Kyliani et sociorum eius.

Aus dem Original im Besitz der geistlichen Verwaltung zu Zerbst, mit dem an einem Per- gamentbande hängenden Siegel des Aussteuere (Taf. III. 4).

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 339. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_339.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)