Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
100.

1355. Juni 15. Fürst Heinrich IV von Anhalt bewidmet das Stift Quedlinburg mit zwei Hufen Landes und zwei Höfen zu Zehling.

In nomine Domini amen. Ea, que aguntur in tempore, propter labilem hominum memoriam scripture testimonio convenit roborari. Hinc est quod nos Hinricus Dei gratia princeps in Anhalt, comes Asshanie dominusque in Berneburch omnibus, ad quo- rum noticiam presens scriptum pervenerit, presentibus seu futuris, volumus esse notum, nos vero', tam pium factum promovere volentes, pro remedio anime nostre ac animarum progenitorum nostrorum omniumque Christi fidelium salute proprietatem supra quatuor mansos in campis Celinge sitos cum duabus curiis2 in eadem villa iacentibus venerabili domine domine nostre Agneti8 abbatisse in Quedelingeburch eiusque conventui ad altare sancti Johannis in Castro ibidem in presentibus dedimus et donamus comitis Otto nis fratris nostri cum consensu ceterorumque heredum subsequentium pariter et assensu. Ut igitur hoc factum nostrum firmum et inviolabile observetur, presentem paginam con- scribi fecimus super eo et nostri sigilli munimine iussimus roborari. Testes huius rei sunt: Thidericus Rabil, Vredehelmus de Plotzk4, Hinricus Grise milites, Johannes de Monte, Hennigus de Monte famuli, et quam plures alii fide digni. Acta sunt hec anno ab incarnacione* Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo quinto, in die sanctorum martirum Viti et Modesti.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande an- hängenden grossen Reitersiegel des Ausstellers {Taf. I. 1). -Ein zweites, ebenso be- siegeltes Original ebenda hat folgende Varianten: 1. Fehlt. — 2. cum una curia et duabus areis. — 3. Fehlt. — 4. Plotrik. — 5. Beide Originale: incarnacionis. — Gedr: Krath codex dipl. Quedl. 492; Kettner antiqq. Quedl. (zu 1346) 469; darnach (gleichfallt tu 1345) Lente Becmann. enucl. 253—254.

101.

1355. Juli 10. Nürnberg. Kaiser Karl IV bestätigt in Gegenwart des Grafen Albrecht (III) von Anhalt der Cölnischen Kirche die Zölle zu Andernach, Bonn, Neuss und Rheinsberg.

---Testes huius sunt: venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis et Jo- hannes Olomucensis episcopus, necnon illustres Nicolaus Oppavie et Bolco Falkinbergensis duces, necnon spectabiles Johannes burgravius Nuremburgensis, Burghardus burgravius Magdeburgensis magister curie, Johannes de Rez et Albertus de Anhalt comités, et quam plures alii fide digni.--

Datum Nuremberg, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indictione octava, vj Idus Julii', regnorum nostrorum anno nono, imperii vero primo.

Vollständig gedr: Lacomblet Urkdbch. eur Gesch. des Niederrheins III. 462—463. Vergl. Böhmer regg. Karls IV. no. 2175. — 1. Lacomb: Junii, aber bereits Böhmer hat bemerkt, dass hier, da Karl am 10 Juni noch in Italien war, Julii gelesen werden müsste.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 72. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_072.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)