Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

duodecira modios, in festo beati Martini yemaiis2 episcopi duodecim modios et in festo puriticationis beate Marie virginis totidem, de molendino, quod dicitur dye kleppende molne, absque omni protraxione. Et nos dicti altaris fundatores et advenarum provi- sores ius patronatus consulibus dicte civitatis Cerwist dedimus et damus perpetue pos- sidendum. Huius donacionis sunt testes: Tbylo de Strynum, Johannes Eoc, Johannes Rike, Woltems Somer, Hinricus Tzeringh, Hinrycus Kuchgil, Petrus Kopstorp et Symon Be- ringher8, tune temporis consules, necnon scabini iurati Wilhelmus Davigher4, Salmon de Morditz, Hyntzo Korit, Symon Kollyn et Nicolaus Gyseke, et quam plures alii viri fide digni6. Ut autem perpetue firmitatis robur optineat, presentes fieri iussimus et sigilli civitatis Cerwist munimine roborari.

Datum et actum anno Domini m°.ccc0.lv°, in die beati Valentini martiris.

Aus dem Original im Stadtarchive eu Zerbst, mit dem wohlerhaltenen Siegel der Stadt Zerbst (Taf. V. 5). — 1. Orig: singnatis. — 2. So im Orig. — S. oder: Benigner. — 4. So im Orig. — 6. Orig: dingni.

90.

1365. Februar 28. Erzbischof Otto von Magdeburg bestätigt unter Zustimmung des Domdechanten Ludwig als des betreffenden Archidiaconen die Schenkung des Patronatsrechtes über die Kirche zu Weissand an das Bartholomäistift zu Zerbst seitens der Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt.

Otto Dei gracia Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus dilectis sibi in Christo decano et capitulo eeclesie sancti Bartolomei in Cervizt salutem et sinceram in Domino caritatem. Sincera vestra devocio promeretur, quod ad ea, que vestrum et ecclesie vestre profectum respiciunt et honorem, nos invenire promptes et benivolos debeatis. Cum itaque illustres principes domini Albertus et Woldemarus fratres comités de Anhalt vobis et ecclesie vestre ius patronatus ecclesie sancti Germani in Wyzsant, quod ad ipsos spectasse dinoscitur, pro reverencia Dei et gloriose virginis Marie sanctique Bar- tholome! apostoli, ecclesie vestre patroni, ac pro suarum et parentum suorum animamm remedio cum omnibus et singulis ad dictum ecclesiam spectantibus, cum agris, mansis, areis, pratis, pascuis, virgultis et salictis aliisque pertinenciis universis contulerint, prout in ipsorum principum litteris patentibus clare vidimus contineri', nos ecclesiam eandem cum omnibus supradictis vobis et ecclesie vestre per eosdem principes elargitis in aug- mentum prebendarum vestrarum, quas tenues esse cognovimus, et eorundem principum interventu ecclesie vestre predicte et specialiter decanatui incorporamus, annectimus et unimus vobisque ecclesiam predictam cum iure proprietatis*, quod ad ecclesiam nostram spectasse dinoscitur, sicuti in ecclesie nostre privilegüs invenimus, aliisque su- pradictis in usus vestros ex causa prefata conferimus et donamus de expresso consensu et voluntate Lodewici ecclesie nostre prepositi et dicte ecclesie archidyaconi8, prout inferius plenius apparet sui appensione sigilli, ita quod ecclesiam predictam taliter uni- tam, quandocumque vacaverit per mortem naturalem vel civilem discreti viri domini Ottonis nunc plebani ibidem vel eciam ex resignacione sua seu benigna voluntate atque

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 66. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_066.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)