Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
883.

1350. Februar 24 Das Kloster Gottesgnade über die Schenkung und Verwendung der Einkünfte aus einer Hufe Landes zu Koöthen seitens eines gewissen Quartier.

Nos Johannes divina Providentia prepositus, Henricus prior totusque conventus ecclesie in Gratia Dei universis Christi fidelibus sinceram in Domino caritatem. Cum labilis sit recordatio omnium, que sub sole sunt, et pereat memoria eorum cum sonitu, ideo industria humana fluenti memorie necessarium contulit argumentum. Notum igitur esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod dominus Nicolaus dictus de Sorot torp, noster canonicus, unum mansum a domino dicto Quartere in Kotene situm ad tempora sue vite tollendum ecclesie nostre cedendo emit ac comparavit, qui duos choros annis singulis assolet persolvere, ita videlicet, quod post obitum domini predicti choros pre- fatos obedientiarius dominorum, qui pro tunc extiterit, debet tollere ac distribuere, scilicet dimidium chorum altari sancti Jacobi nostri monasterii et dimidium chorum ad custodiam sancti Victoris prenarrati, decem et octo modios ad anniversarium domini antedicti peragendum et sex modios ad altare beate Katarine virginis gloriose---.

Datum et actum anno dominice incarnationis m.ccc. quinquagesimo, in die sancti Mathie apostoli gloriosi.

Gedr: Leuckfeld antiqq. Praemonstr. 85—86.

884.

1350. März 12. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt verkaufen der Stadt Zerbst das zwischen den Ortschaften Krakau, Ragösen, Garitz und Klein-Leitzkau gelegene grosse Bruch.

Ut in nostris rationabiliter gesta temporibus stabilitatis robur optineant et nascente posteritate memoriam attingant, maturiori consüio provisum est, ipsa vel lingua1 testium vel scripture memoria perhennari. Inde est quod nos Albertus et Woldemarus Dei gratia prineipes in Anhalt et comites Aschanie notum esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod proprio voluntatis arbitrio ac de nostrorum consiliariorum persua- sione vendidimus fidelibus et dilectis nostris burgensibus nostre civitatis Cerwist unum lignetum situm iuxta villas Crakow, Roghosene, Gartz et Litzkowe pro centum mar eis et quinquaginta nobis plenarie persolutis dictum dat grote bruch cum omnibus proprie- tatibus et iuribus ac suis proventibus universis libere, paeifice ac tempore perpetuo sine omni contradictione possidendum. Huius vendicionis sunt testes: dominus Otto de Tzenitz plebanus in Werlitz, dominus Johannes de Morditz plebanus in Dessowe, nostri capellani dilecti, necnon nostri milites dominus Thidericus Prefecti, dominus Albertus de Cerwist, dominus Johannes de Morditz, dominus Ghere Dyreke, nostrique fideles, illius anni consules, Wylhelmus Daghevir, Hinricus Korith, Petrus Wunder, Symon Colin, et quam

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 630. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_630.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)