Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
873.

1349. August 23. Dessau. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt schenken die vom Wasser ertränkten Güter der Pfarrkirchen zu Waldeser und Heina nebst anderen Gütern und Gefällen der Marienkirche zu Dessau.

In nomine Domini amen. Nos Albertus et Woldemarus principes in Anhalt et comites Ascanie omnibus presentia visuris seu audituris salutem in filio virginis bene- dicto. Ne ea, que aguntur in tempore, ab hominum memoria dilabantur, expedit ea scripturarum testimonio perhennari. Nos igitur, illud canonicum attendentes, quod semel Deo dicatum non debet ad humanos usus amplius pervenire, cum vero ecclesie parro- chiales in Waldeser et in Heyne per aquarum fluctus et inundantia ita desolate videantur, quod nullus ibidem habitare noscitur, ne ipsa bona, que ad ipsas spectabant ecclesias, ad humanos usus, ut antea, perveniant, ea simpliciter et omnimodo ecclesie parrochiali beate virginis in Dessau, cuius ius patronatus ad nos pertinet, appropriamus, annectimns et unimus, reverendi in Christo patris ac domini nostri domini Ottonis Magdeburgensis ecclesie archiepiscopi dyocesani et sui maioris capituli consensu penitus accedente, ita quod rector ecclesie in Dessau huiusmodi bona ab hominibus in Kersteyenike et in Mylendorff, qui ea solvere tenentur, et alias, ubi sita fuerint, percipiet omni anno. Unam vero marcam Brandeborgensis argenti, que singulariter ad ecclesiam in Reyne spectabat, quam nos alienavimus et distraximus ab eadem, plebano in Dessau, qui pro tempore fuerit, pro restauro marce antedicte in theolonio nostro Waldeser, quod nunc super vectura Rosselau recipitur, seu alias, si in locum alium recipi contigerit, mediam in festo Walpurgis et aliam mediam in festo beati Galli, annis singulis duximus assignandam. Predictorum vero gratia plebanus in Dessau in castro nostro ibidem coram nobis aut nostris heredibus unam missam de die, quando requisitus fuerit, faciat celebrari, oblationibus et aliis parrochialibus, videlicet ibi pervenientibus, spectantibus ad eundem. Insuper appropriamus cum omnibus iuribus ecclesie beate virginis in Dessau supradicte unam aciem ligneti sitam in ligneto ville Nygendorff prope lignetum Johannis de Wer- derstorff, nostri fidelis, et sitam in medio ambarum viarum pomerii et in medio vadii dicti Lubeswerder usque ad vadum dictum Glynervord per plebanum in Dessau, qui pro tempore fuerit, perpetuis temporibus possidendam, insuper ob servitiorum merita nobis per Johannem de Morditz nunc in Dessau plebanum crebrius exhibita duos mansos in campo Borch-Reyne sitos, qui multis retroactis temporibus ipsi ecclesie appropriati fore noscuntur, quos sepius sui predecessores et ipse similiter propria coluerunt sub cultura, si huiusmodi mansos ob viarum discrimina vel quacumque necessitate alia per quemcumque plebanum locari contigerit sub annua pensione, et eos ab omni exactionis, precarie et servitii onere et emphiteotarum similiter de huiusmodi mansis solutos fore volumus et exemptos. Appropriamus etiam ecclesie in Dessau supradicte duodecim so- lidos novorum denariorum Eothoniensium sitos in Tzerkwitz dictos vartyns, quos Fri- dericus de Vado sacerdos, canonicus ecclesie sancti Bartholomei in Cerwist, ab Ulrico de Ostrovo milite in feodo tenuit et idem coram nobis feodum libere resignavit. In quorum omnium evidentiam presentem literam desuper confectam nostrorum sigillorum

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 623. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_623.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)