Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
771.

1344. Juni 22. Avignon. Bischof Gaucelin von Alba weiset den Bischof von Brandenburg an, dem Fürsten Albrecht II von Anhalt wegen seiner Ehe mit Beatrix von Sachsen Dispens zu ertheilen.

Venerabili in Christo patri Ludewico1 Dei gratia episcopo Brandeburgensi vel eius vicario in spiritualibus Gaucelinus miseratione divina episcopus Albanensis salutem et sinceram in Domino caritatem. Ex parte nobilis viri Alberti de Anhalt comitis, vestre diocesis, et Beatricis eius uxoris nobis oblata petitio continebat, quod ipsi olim, igno- rantes aliquod fore obstaculum inter eos, quominus possent invicem matrimonialiter copulari, matrimonium inter se per verba de presenti in facie ecclesie contraxerunt bannis rite editis, ut est moris, nemine se opponente nec contradicente et ipso matri- monio per carnalem copulam consummato prolem ex huiusmodi matrimonio procrearunt. Cum igitur ad ipsorum coniugum nuper pervenerit notitiam, quod ipsi inter se in quarta consanguinitatis linea ex utroque latere sunt coniuncti et, si divorcium fieret inter eos, gravia possent inde scandala, pericula et homicidia exoriri, supplicari fece- runt humiliter dicti coniuges, eis per sedem apostolicam de oportuno remedio miseri- corditer provideri. Nos igitur, cupientes ipsorum coniugum saluti anime providere et huiusmodi scandalis et periculis obviare, auctoritate domini pape, cuius penitentiarie curam gerimus, et de eius commissione in talibus generaliter nobis facta circumspectioni vestre committimus, quatenus, si est ita cum eisdem coniugibus, quod impedimento huiusmodi non obstante in suo possint matrimonio licite remanere, auctoritate predicta misericorditer dispensetis prolem ex huiusmodi matrimonio susceptam et suscipiendam legitimam decernendo.

Datum Avinione, x Eal. Julii, pontificatus domini Clementis pape vj anno tertio.

Aus dem Original im Baus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an rother Seidenschnur anhängenden, nur wenig beschädigten Siegel des Ausstellers. — 1. Im Orig. ist der Platz für den Namen nur durch Punkte bezeichnet.

772.

1344 Juni 22. Avignon. Bischof Gaucelin von Alba weiset den Bischof von Brandenburg an, dem Fürsten Waldemar I von Anhalt wegen seiner Ehe mit Elisabeth von Sachsen Dispens zu ertheilen.

Venerabili in Christo domino patri Ludewico1 Dei gratia episcopo Brandeburgensi vel eius vicario in spiritualibus Gaucelinus miseratione divina episcopus Albanensis salutem et sinceram in Domino caritatem. Ex parte Woldemari de Anhalt comitis, vestre diocesis, et Elizabeth eius uxoris nobis oblata petitio continebat, quod ipsi olim, ignorantes aliquod fore obstaculum inter eos, quominus possent invicem matrimonialiter copulari, matrimonium inter se per verba de presenti in facie ecclesie contraxerunt bannis rite editis, ut est moris, nemine se opponente nec contradicente et ipso matrimonio per

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 546. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_546.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)