Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
738.

1340. November 11. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt bewidmen das Marienkloster zu Zerbst mit Getreidezinsen aus den Feldmarken zu Bias und Bornum.

In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presencia visuris seu audituris Albertus et Woldemarus Dei gratia principes in Anhalt et comites Asschanie gaudium, pacem et salutem in vero salutari. Quoniam faciliter accidit, quod rerum gestarum memoria ob longi temporis decursum in oblivionem ducitur et perlucida veritas aliquo- ciens errore perfunditur, patula nostri privilegii cautione omnem excludimus ignoranciam futurorum. Noverit igitur tarn presentis temporis quam futuri generacio, quod1 iuxta doctrinam apostoli2, nos hic civitatem non habere manentem, sed futuram inquirere cupientes, nos de nostrarum et progenitorum nostrorum salute animarum solliciti in honore Dei omnipotentis et gloriose sue matris necnon ad peticionem nostri fidelis Henrici Advocati morantis in Cerwist et in nostrarum et progenitorum nostrorum reme- dium animarum pro testamento perpetuo damus, tribuimus et liberaliter donamus sancti- monialibus Domino famuiantibus in ecclesia beate virginis in Cerwist pro emendacione victualium cum omni proprietatis titulo atque iure, quod ad nos pertinuit usquemodo, unum chorum ordei in campis Wyas situm et dimidium chorum siliginis in campis Bor- num situm, quem dictus Henrieus a nobis in pheodo tenuit et benivole resignavit, abrenunetiantes simpliciter omnibus iuribus, quocumque nomine censeantur, que nobis in dicta annona hactenus competebant vel possent competere quomodolibet in futurum, et in dictarum sanetimonialium usus omnimodo transferentes. Ut autem hec nostra donacio a nullo nostrorum infringi poterit8 successorum, presentem paginam dedimus nostrorum sigillorum robore insignitam. Testes sunt: Arnoldus* Stameren miles; Ul- ricus decanus in Cerwist, Fridericus canonicus ecclesie sancti Bartholomei ibidem, Otto plebanus in Worlytz, Johannes in Hayn nostri cappellani, et quam plures alii fide digni. Actum et datum anno Domini m°.ccc0.xl°, in die beati Martini episcopi venerabilis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln der Fürsten Albrecht (II. Taf. VI. 6) und Waldemar (III. Taf. 11. 5). — 1. Orig: quot. — 2. Hebr. 13. 14. — 3. So im Orig. — 4. Orig. nur: Ar.

739.

1341. Februar 8. Fürst Bernhard III von Anhalt verspricht seine Tochter Saffe (Sophia) dem Herzoge Wilhelm von Braunschweig zur Ehe, wenn es ihm gelingen sollte, die Dispensation wegen zu naher Verwandtschaft und wegen ihrer Verlobung mit dem Herzoge Ernst von Braunschweig zu erlangen.

We Bernhard von der gnade Goddes vorste tu Anhalt, greve tü Asschanien, herre tü Berneburch, don wetlik alle den, de dissen brif syen oder hören lesen, dat we ghe-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 520. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_520.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)