Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

commutandi liberam facultatem. Ut autem hec omnia et singula premissa roboris ob- tineant firmitatem, nos Bernardus et Vredehelmus pro nobis et coheredibus nostris propfia sigilla non habentibus presentes literas nostrorum sigillorum appensione fecimus com- muniri. Testes huius rei sunt: religiosus vir dominus Hermannus plebanus in Cernitz, dominus Martinus rector Capelle in Plotzk et dominus Joannes plebanus ibidem, clerici; Hinricus et Hinningus fratres dicti Küken, Martinus Hedeken, Abeko de Zachelitz vil- lani1 in Plotzk, Hince Smet civis in Berneborch, Jan de Losewitz, Jan Rübk, Jordan Snewolff villani in Cernitz, et alii plures fide digni.

Actum et datum anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo nono, octavo Kalendas Februarii.

Aus einer Copie dea 16. Jahrhunderts im Raus- und Staatsarchive zu Zerbst — 1. Mspt: fallani.

707.

1339. Februar 1. Die Aebtissin Jutta von Quedlinburg und das dortige Stiftscapitel über die Stiftung eines Anniversariums für den dortigen Stiftsherrn und Propst von S. Bonifacien zu Halberstadt Herbord Mor, dessen Bruder Konrad und Konrad von Bernburg.

In nomine Domini amen. Nos Jutta Dei gratia abbatissa, Sophia preposita, Erme- gardis decana totumque capitulum ecclesie secularis in Quedelingeborch omnibus in per- petuum--. Omnibus et singulis--notum esse volumus, quod--vendidimus --executoribus ultime voluntatis bone memorie domini Herbordi dicti Mor, quondam prepositi sancti Bonifacii in Halberstad et dicte ecclesie nostre domini, viginti quatuor maldra tritici perpetui census nomine de quatuor mansis sitis in campis Wegheleve annua- tim solvenda--. Quo facto prefati testamentarii--nobis attentius exponere cura- verunt humiliter supplicantes, quatenus ipsius domini Herbordi ac domini Conradi sui fratris et domini Conradi de Berneborch obitus dies anniversarios---annis sin- gulis in perpetuum peragere dignaremur.---Nos igitur — institutionem, Ordina- tionen! et refusionem huiusmodi gratas et ratas habentes mansos predictos nullo unquam tempore aliis quam premissis usibus applicandos — volumus perpetuo remanere, dies eosdem festivitatis et anniversariorum--peragi statuentes annis singulis in futurum.

Actum et datum anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo nono, in vigilia purifi- cationis beate Marie.

Aus dem Original vollständig gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 452—453.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 499. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_499.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)