Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
646.

1334. October 18. Schrapsdorf. Bischof Ludwig von Brandenburg erklärt alle von den Grafen Albrecht I und Albrecht II von Anhalt ertheilten Anwartschaften auf Präbenden des Bartholomäistiftes zu Zerbst für ungültig.

Lüdewicus Dei gratia Brandeburgensis ecclesie episcopus discretis viris . . . . de- cano et capitulo in Cerwist sinceram in Domino karitatem. Quoniam in ecclesia vestra consuetudinem sacris canonibus contrariam didicimus hactenus observatam, videlicet quod quam plures persone ad vacaturas prebendas in ecclesia vestra primum per bone memorie Albertum comitem quondam de Anhalt ac deinde per filium eiusdem consimilis nominis et cognominis, nostrum compatrem, ad quos de iure spectavit et spectat ad vacantes prebendas ecclesie vestre presentare, sunt actu minus rationabiliter presentate, cum talis auctoritas ad Romanum dinoscatur pontificem dumtaxat pertinere, nos errorem et abusum huiusmodi ex officio pastorali corrigere cupientes universas et singulas pre- sentaciones huiusmodi per dictos dominum Albertum bone memorie et eius filium, nostrum compatrem, hactenus de quibuscumque personis factas, cum de facto et non de iure processisse dinoscantur, cassamus, vacuamus et irritamus, quin imo cassas, vacuas et irritas nunciamus, mandantes, ne patronus seu patroni, ad quos ad vacantes prebendas in ecclesia vestra de iure presentare competit, quemquam aut quosquam de cetero ad prebendam vel prebendas ecclesie vestre nisi actu vacantem vel vacantes presentare nec vos eun- dem vel eosdem in canonicum seu canonicos recipere presumatis, reputantes exnunc irritum et inanem, si secus a dictis patronis seu vobis1 quomodolibet fuerit, auctoritate apostolica dumtaxat excepta, attemptatum.

Actum et datum Scrapstorp, anno Domini mw.ccc°.xxxiiijt0, in die beati Luce ewangeliste, nostro sub sigillo.

Aus dem Original im Haus- und Staastarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. — Gedr: Beckmann H. d. F. Anhalt 1. 205.—206; Biedel cod. dipl. Brand. 1. 8. 245. (auszugsweise). — 1. Orig: nobis.

647.

1334. October 30. Dessau. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt bestätigen die Cassation der Anwartschaften auf Präbenden des Bartholomäistiftes zu Zerbst seitens des Bischofs Ludwig von Brandenburg.

In nomine Domini amen. Universis presencia visuris et audituris Albertus et Woldemarus Dei gratia principes in Anahalt et comites Asschanie salutem in filio vir- ginis benedicto. Quia conswetudo minus rationabilis et sacris canonibus contraria per bone memorie dominum Albertum patrem nostrum et nos in presentando ad prebendas in ecclesia beati Bartholomei in Cerwist hactenus exstitit observata, videlicet quod1

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 459. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_459.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)