Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
604.

1332. Mai 28. bis Juni 4. Hettstedt. Graf Burchard von Valkenstein schenkt auf Bitten des Ritters Rudolf des Schwarzen von Freckleben dem Kloster Wiederstedt eine Hufe Landes und einen Hof zu Podelitz.

Nos Borchardus Dei gratia comes de Valkensten universis Christi fidelibus, ad quos preseneia pervenerint, volumus fieri manifestum, quod ad instanciam et devocionem strennui militis ac nobis dilecti domini Rodolfi dicti Niger de Vrekeleve accedente he- redum nostrorum consensu pro remedio salutis anime nostre donavimus monasterio sororum ordinis fratrum predicatorum in Wederstede proprietatem unius mansi siti in Fodeliz et curie ad hoc attinentis in eadem villa, quem idem miles a nobis tenuit, re- nunciantes omni iuri, quod nos in eis habere hactenus videbamur. Proventus autem mansi huius, quem ipse dominus Rodolfus conventui sororum dedit, qualiscumque ille fuerit, de manso simili et curia dabitur filiabus eius Mechtildi et Zacharie et Gertrudi* in claustro nominato manentibus percipiendus, quoad vixerint, annuatim. Post transitum vero ipsarum cedet priorisse sive cellerarie, que tunc pro tempore fuerint, ad facien- dum solatium aliquod sororibus in anniversario sepius tacti militis et uxoris sue, ut eorum memoria eo devocius recolatur. Huius proprietatis donationi interfuerunt: ho- nesti viri dominus Cristianus provisor sororum earundem et. milites ipse dominus Ro- dolfus et Hinze dictus Duselere, necnon et dominus Everke vocatus Vloghel ac frater Cristianus magister curie pretactarum pluries sororum, et quam plures alii fide digni. Ut autem hec donatio nostra rata et inconvulsa iugiter perseveret, presentem litteram inde conscriptam sigilli nostri appensione tradimus roboratam.

Actum et datum Hezstede, anno Domini m°.ccc0.xxx0.ij°, infra octavam ascensionis Domini.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an rothen und grünen Seiden- fäden anhängenden Siegel des Ausstellers. — 1. In kleinerer Schrift und mit blasserer Tinte übergeschrieben.

605.

1332. Juni 22. Rom. Die Bischöfe Jacob von Modhon und Thomas von Lavenia stellen für das Barfüsserkloster zu Zerbst einen Ablassbrief aus.

Universis presentes litteras inspecturis frater Jacobus Dei et apostolice sedis gratia episcopus Mohonensis1 et frater Thomas eadem gratia Laveriensis1 episcopus salutem in Domino sempiternam. Cum, ut ait apostolus2, omnes stabimus ante tribunal Christi re- cepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem inessionis8 extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu Seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus in celis, fir- mam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur ex parte dilecte filie nostre sororis Jutte de Cervest nobis fuerit humiliter supplicatum, ut

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 432. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_432.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)