Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

pratis, paschuis, virgultis et salictis aliisque suis pertinenciis universis contulerint, prout in ipsorum principum litteris patentibus8 clare vidimus contineri, nos ecclesiam eandem et eius appendiciam cum omnibus supradictis vobis et ecclesie vestre per eosdem prin- cipes elargitis in augmentum prebendarum vestrarum, quas tenues esse cognovimus, et eorundem principum interventu ecclesie vestre predicte et specialiter decanatui incor- poramus, annectimus et unimus vobisque ecclesiam predictam et eius appendiciam cum iure proprietatis, quod ad ecclesiam nostram spectasse dinoscitur, sicuti in ecclesie nostre privilegiis invenimus, aliisque supradictis de pleno capituli nostri consensu in usus ve- stros4 ex causa prefata conferimus et donamus ita, quod ecclesiam predictam taliter unitarn, quandocumque vacaverit per mortem naturalem vel civilem discreti viri domini Johannis nunc plebani ibidem vel eciam ex resignacione sua seu benigna voluntate atque consensu ipsius, decanus ecclesie vestre, qui pro tempore fuerit, et quilibet ipsius succes- sorum per se ipsum aut per unum de vestris canonicis, si expedire viderit, aut per- sonam aliam ydoneam, cui ipse decanus de nostra gratia speciali, quam sibi in hac parte concedimus per presentes, curam animarum solito more committat, valeat quoad curam animarum et omnia alia iura ecclesie gubernare. Ea vero, que per eum, quem decanus fortasse substituerit, fuerint facienda, vestro discreto duximus arbitrio relinquendum5. In quorum omnium testimonium et consensum nos Ludewicus Dei gratia episcopus et capitulum supradicti vobis et ecclesie vestre presentes litteras damus sigillorum nostro- rum appositionibus fideliter communitas.

Actum et datum Magdeburch, anno Domini m°.cccu.xxxjD, in vigilia sancte Marie Mag- dalene, presentibus honorabilibus viris dominis Everhardo abbate monasterii in Nyen- burch, Conrado preposito ecclesie sancte Marie in Magdeburch, Friderico de Bodensten canonico Halberstadensis ecclesie, Brunone decano ecclesie sancti Nycolai in novo foro Magdeburch, Hinrico preposito Stolpensi, Olrico Rege canonico ecclesie sancti Sebastiani in Magdeburch, Frederico nostro notario canonico in nova civitate ibidem; Bernharde de Nygrib, Jordano pincerna de Nendorp, fratre nostro, militibus, Gumperto de Alsleve, Nycolao de Plawe famulis, Brunone Divite cive in Magdeburch, et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Aus zwei fast gleichlautenden Originalen im Maus- und Staatsarchive zu Zerbst: beide waren mit den an rothen und grünen Seidenfäden hängenden Siegeln des Bischofs Lud- wig und des Brandenburger Domcapitels besiegelt, an Urkunde A, welche den obigen Text giebt, hängt aber nur noch das beschädigte Siegel des Bischofs, während an B beide Siegel, wenn auch verletzt, noch vorhanden sind. B. hat folgende Varianten: 2. fratre« fehlt. — 4. in usus vestroa fehlt. — 1. Statt des Namens nur Punkte. — 3. & no. 573. — 5. So im Orig. — Gedr: Beckmann H. d. F. Anhalt 1. 204—205; Miedet cod. dipl. Brand. 1. 8. 242. (im Auszuge).

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 421. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_421.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)