Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

patrueli Henrici memorati, promittimus in solidum data fide una cum ipso Henrico et pro ipso, ut omnia conscripta ipsi domine abbatisse prelibate vel que pro tempore fuerit, fideUter observentur. Testes huius rei sunt: Bernhardus de Becheym, Reyneko Mester- ianes, Conradus de Latferde, cives in Quedelingeborch, et quam plures alii fide digni. In cuius rei evidens testimonium presentem litteram sigillorum nostrorum munimine de- dimus roboratam. Ego vero Albertus propter carenciam sigilli proprii utor sigillo fratris mei in presenti.

Actum et datum anno Domini millesimo ccc°.xxix°, in octava epyphanie Domini.

Aus dem Original im Staatsarchive tu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängen- den Siegeln: a) des Ausstellers (Schild mit vierfacher Queertheilung; Umschrift: 8'. Hin. PloyBewa . . .), b) Heinrichs von Hoim (gelehnter Schild mit vierfacher Queertheilung, darüber Helm mit offenem Flug; Umschrift: + Sigilln . Hinrici . Militis. D' Ho . .); c) Gerhards von Hoim (wesentlich wie b; Umschrift: + S' + Gherardi + De + Hoym). Gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 414; Janicke Quedl. Urkdbch. 82—83.

560.

1329. Februar 26. Magdeburg. Das Capitel der Kirche S. Nicolai zu Magdeburg verkauft dem Nonnenkloster zu Zerbst seine dortige Mühle nebst dabei gelegenem Fischteich.

Universis, quorum interest vel interesse poterit, ad quos presentes littere per- venerint, Bruno decanus totumque capitulum ecclesie sancti Nicolai in novo foro1 Mag- deburch2 salutem in Domino sempiternam. Tenore presentium recognoscimus manifeste, quod meliora prospicere intendentes molendinum nostrum ac piscinam adiacentem eidem intra opidum Tzerwist8, Brandeburgensis dyocesis, situata, que ad nos et ecclesiam nostram iure proprietatis ac possessionis spectabant, venerabilibus domino Hinrico4 pre- posito ac conventui ecclesie sanctimonialium in Tzerwist8 vendidimus ac tradi fecimus possessionem rerum venditarum cum suis iuribus universis per discretum virum domi- num Johannen) de Northusen concanonicum nostrum ad hoc faciendum a capitulo nostro specialiter deputatum pro triginta et sex marcis boni et veri Stendaliensis argenti pon- deris Magdeburgensis ita, ut dictum molendinum nostre aut nostrorum quorumcumque iurisdictioni ammodo non subiaceat sed iuribus predicte ecclesie, cui ipsum vendidimus, censeatur*. Hanc autem pecuniam iam dictam ab eodem concanonico nostro receptam ac integre nobis persolutam tenore presentium publice profitemur, facientes domino pre- posito et conventui prelibatis super eadem pecunia refutacionem et pactum de ulterius non petendo. Insuper notum fieri volumus, quod de molendino prefato quatuor choros siliginis annis singulis recipere consuevimus nomine annue et perpetue pensionis, nec quitquam iuris alteri cuicumque recognoscimus nec unquam recognovimus in molendino prenarrato. In quorum omnium et singulorum testimonium presentes litteras domino preposito et eius conventui supradictis dedimus sigilli capituli nostri appensione munitas. Datum Magdeburg in capitulo nostro, anno Domini m0.c0c°c0. vicesimo nono, quarto Kalendas Marth', pontificatus venerabilis domini Ottonis sancte Magdeburgensis ecclesie electi secundo.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 391. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_391.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)