Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

quem idem Ghevehardus pro undecim marcis Stendalgensis argenti conparavit a comite Henrico de Blangenburc, nostro contulerunt collegio sub hac forma, quatinus singulis annis in posterum exnunc et in perpetuum de censu ipsius v Kalendas Decembris do- minis nostris canonicis in communi dentur octo solidi solum hiis, qui presentes fuerint: vernulis, vigilibus, regales prebendas habentibus quinque, dominabus elemosinas acci- pientibus, ecclesiasticis primario cuilibet istorum tres denarii, ad mandatum sex, ad offertorium sex, ad pulsandum eciam sex. Domine vero preposite et cui post ipsam dispensacio supradicta commissa fuerit, pro labore suo v«"» cedent solidi, reliquum totum, quod superfuerit, domine communiter inter se equa lance dividunt et eodem die eorum anniversarius et memoria omnium benefactorum ipsorum tarn a dominabus quam domi- nis cum vigiliis et missis defunctorum, prout apud nos consuetum est, solempniter per- agetur. Nos autem, tarn salubre et laudabile factum communiter aprobantes, salutarem ipsius cupientes refundere vicissitudinem, eosdem ad universa tarn vivorum quam mor- tuorum nostri collegii cum plena fraternitate recipimus suffragio, que in missis, oracio- nibus, vigiliis, ieiuniis, castigationibus corporum ceterorumque omnium bonorum operum, que per nos et nostros confratres operari dignabitur dementia salvatoris. Ne autem in posterum ex hoc alicui dubium generetur, presentem paginam exinde confectam sigillo- rum nostrorum munimine fecimus roborari. Acta sunt hec anno Domini m0.ccc°.xxv°, in octava epiphanye.

Aua dem Original im Staatsarchive eu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängen- den Siegeln der Aebtissin Jutta und des Quedlinburger Stifteconventea. — Auszugsweise gedr: Erath cod. dipl. Quedl. 400; Janicke Urkdbch. d. St. Quedlinburg 78. — Vergl. no. 486.

487.

1325. Januar 20. Bart. Wilho von Griesen und Genossen verbürgen sich für das Agnes, der Gemahlin ihres Herrn, des Grafen Albrecht II von Anhalt, ausgesetzte Leibgedinge.

Nos Wylko de Grysen, Albertus de Gzeynitz dictus de Scholitz, Albertus de Czey- nitz dictus vor Herlinde, Coppeko de Dessowe, castellani in Cozwych, tenore presencium lucide protestamür, quod inclite domine nostre domine Agnete, filie illustris domini Wyzlai principis Ruganorum, uxori domini nostri domini comitis Alberti de Anhalt, promittimus data fide singula, que ex parte dotalicii, quod vulgariter en lifghedinge dicitur, per illustres principes dominos Wizlavum principem Ruganorum, patrem dicte domine nostre, ex una et dominum Albert um comitem de Anhalt parte ex altera per amicos eorundem sunt placitata inviolabiliter, sicut in littera patente eiusdem domini nostri continetur, debeant conservari, verum ac fidele omagium una cum consulibus et opidanis universis opidi Cozwich, quorum sigillum una cum nostris sigillis presenti car- tule appensum est, eidem domine nostre tenore presencium facientes, ita videlicet, quod Castrum atque opidum prenotatum diligenter ac fideliter custodire debeamus nec aliquit cum eisdem agere sive ad aliquem divertere, nisi de prefate domine nostre voluntate

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 322. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_322.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)