Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
482.

1324. November 7. Köthen. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt entschädigen die Deutschritter zu Burow für den ihnen früher zugefügten Schaden mit den Dörfern Klieken und Steinbeck.

In nomine sancte atque individue trinitatis amen. Universis Christi fidelibus pre- sentem litteram visuris et audituris Albertus et Woldemarus Dei gratia principes in Anhalt et comites Asschanie salutem in eo, qui est in celis merces sanctorum copiosa. Quoniam veritates a filiis sunt hominum diminute, ne res gesta per temporis decursura et successionem in ambiguum et dubium deveniat posterisque fiat incognita, discretorum adinvenit sollercia, acta hominum instrumentis publicis atque autenticis confirmari. Igitur tarn presentis quam futuri temporis sciat generatio, quod nos consensu unanimi ac grata voluntate pro dampnorum restauratione, que religiosis viris fratribus hospitalis Jerosolimitani sancte Marie de domo Teutonicorum in curia Bürowe a nobis nostris- que familiaribus illata sunt curia in eadem1, atque in progenitorum nostrorum reme- dium animarum et nostrorum remissionem delictorum damus, tribuimus ac tenore pre- sentium rite et rationabiliter donamus ordini fratrum eorundem duas villas, quarum una Cleken, altera vero Stenbecke dicitur, sitas in territorio Cozwicensi cum omnibus appendiciis, cum lignis et Iignetis, pratis, pascuis, campis, agris cultis et incultis, viis et inviis, venationibus, piscationibus, aquis et ripis, iudiciis superiori atque inferiori omnique fructu, proventu, utilitate, proprietate atque universo iure, quo eas hactenus possedimus, quiete ac libere perpetuis temporibus possidendas. Ut autem hec nostra donacio robur et vigorem optineat perpetuum nec ab aliquo maliciose in posterum valeat irritari, presens instrumentum desuper confectum supradicto ordini donari fecimus ap- pensione sigillorum nostrorum diligencius roboratum. Testimonium eciam fidelium no- strorum atque subditorum presentibus decrevimus non deesse. Huius itaque sunt rei testes: dominus Bernardus de Wolwe, dominus Gumpertus de Pouch, dominus Conradus de Waldeser, dominus Wypertus de Cerwist, dominus Borchardus de Pazsleve milites; dominus Theodericus de Verderstorp noster cappellanus; Thymo de Foresto famulus, et quam plures alii fide digni.

Acta sunt hec Kothene, anno incarnationis dominice millesimo tricentesimo vicesimo quarto, septimo Ydus Novembris. Datum ibidem per manus Frederici de Vado nostri notarii, anno et die premissis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: von den beiden Siegeln hängt nur noch das beschädigte Heitersiegel des Fürsten Albrecht (II. Taf. VI. 5). an einem Pergamentbande an. — 1. 5. die no. 392, 396 und 399. — Vergl. no. 483. — Beckmann (Hist. d. F. Anhalt I. 330) erwähnt diese Urkunde, ihm scheint indess nur eine deutsche Uebersetzung vorgelegen zu haben, auch setzt er sie fälschlich zum 25. November.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 319. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_319.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)