Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

iaoriam auferatur. Hinc est quod nos Johannes de Alsleve ac Gumbertus patruus noster cum consensu simul et assensu omnium heredum nostrorum ecclesie sancte Marie in Meringe erogavimus1 proprietatem super duos mansos et presentibus erogamus sitos in Ribestorp, quos Sifridus de Scapstede a nobis tenebat in feodo. Ut igitur nostra donatio firma ac inconvulsa perpetuis temporibus permaneat, presens scriptum nostris sigillis fecimus roborari. Testes vero sunt: Otto Sligtinc miles ac Johannes de Loder- stede miles ac Henzo de Vrose miles ac Richardus de Vrose ac Everko Vlogel2, et alii quam plures fide digni.

Datum anno Domini m°.c0c°c0.xxiiij, sabato ante Reminiscere.

Aus dem Original im Baue- und Staatsarchive eu Zerbst: die beiden an Pergamentbändern angehängt gewesenen Siegel sind verloren. — 1. Orig. ergavimus. — 2. Orig: Vlgel.

468.

1324 März 11. Zerbst. Fürst Albrecht II. von Anhalt bewidmet das Heiligegeist-Hospital zu Dessau mit dem Gehölze Pustenitz und dem dabei gelegenen Verebusch.

In nomine Domini amen. Albertus Dei gratia in Anhalt princeps et comes Asscha- rie universis Christi fidelibus presentia visuris et audituris salutem in eo, qui est cre- dentium omnium vera salus. Solent plerumque acta hominum propter temporis fluxum in errorem et dubium devenire, unde salubri consilio provisum est, ut ea scriptis com- mendentur publicis et sie robur perpetuo obtineant et vigorem. Igitur tarn presentis quam futuri temporis sciat generatio, quod nos de consensu fratris nostri dilecti Wol- demari, consimilis denorainationis principis et comitis, ob Dei reverentiam et animarum progenitorum nostrorum salutem nostrorumque remissionem peccatorum donavimus, da- raus et presentibus liberaliter tribuimus curie hospitali sive curie sancti spriritus in Dessowe lignetum dictum vulgariter Püstenitze cum rubeto ipsi continue adherenti dicto communiter die Verebusch cum omni iure, utilitate, fruetu et proventu universaque proprietate libere et quiete perpetuis temporibus possidenda. Ne igitur huiusmodi no- stra donatio rite et rationabiliter atque cum matura deliberatione facta ab aliquo suc- cessorum nostrorum in posterum valeat maliciose seu ausu temerario violari, presentem cartulam super hiis confectam predicte curie donari fecimus sigilli nostri robore dili- gentia communitam. Placuit eciam nobis fideles nostros subditos pro testimonio inscri- bere, quatinus eorum assertionibus res gesta fortius confirmetur. Huius itaque rei festes sunt: Conradus de Waldeser, Wypertus et Theodericus dicti de Cerwist, Henninghus dictus Ryke, Busso de Pazsleve milites, Thymo de Forest», Erewinus de Repchowe fa- muli et Gherhardus Velepenningh. et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec Cerwist, anno dominice incarnationis m0.ccc0.xxiiij°, quinto Ydus Marcii. Datum ibidem per manus Frederici de Vado notarii nostri, anno et die premissis.

Aus dem Original im Baus- und Staatsarchive eu Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande hängenden Reitersiegel des Aussteuere (11. Taf. VI. 5). Gedr: Beckmann Bist, d. F. Anhalt I. 368; im Auszüge: Pf effinger Vitriar. iUustr. 11. 627.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 309. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_309.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)