Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

eius matris Marie virginis gloriose et in remedium nostrorum peccaminum claustro et collegio ordinis sancti Benedicti in Nyenborch dedimus proprietatem unius mansi cum dimidio manso siti in villa Gerwitz ac unius aree Site in eadem villa necnon sollempni donacione donamus perpetuis temporibus possidendam. Ut autem hec nostra donacio firma, stabilis permaneat et inconvulsa, presentes litteras conscribi fecimus et munimine nostri sigilli iussimus roborari. Testes huius rei sunt: principe« illustres dominus Ber- nardus frater noster karissimus et dominus Albertus patruus noster karissimus, comites in Anhalt; Nicolaus prepositus in Bernowe; Henricus de Alvensleve, Busso de Glynde, Albertus Vedere et Johannes de Zsprone nostri milites, et quam plures alii fide digni. Actum et datum Eothene, anno Domini millesimo tricentesimo vicesimö quarto, secunda feria proxima post epiphaniam Domini nostri Jhesu Christi.

Aus dem Original im Haue- und Staataarchive eu Zerbat: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. — 1324 war Schaltjahr.

465.

1324. Januar 21. Die Gebrüder Erich, Dietrich und Konrad von Freckleben bezeugen und bestätigen ihres Vaters Hennig und Oheims Wedego Schenkung an das Marienkloster vor Aschersleben, bestehend in der Spethmühle (Spechtsmühle?) zu Fallersleben.

Ericus miles, Theodericus et Conradus fratres dicti de Frekeleben, ministeriales, omnibus in perpetuum. Omnium rerum habere memoriam sacro testante eloquio pocius est divinitatis quam humanitatis. Hinc est quod ad singulorum noticiam tarn presentium quam futurorum cupimus devenire, quod, cum pater noster Henninghus miles dictus de Frekeleben pie memorie necnon Weddego patruus noster dilecti substanciam here- ditariam inter se dividerent, unicuique porcione sua assignata, pio moti affectu, molen- dinum in Yallerslebin situm, dictum Spethmole, cum eius pertinentiis abbatisse, priorisse totique conventui sanctimonialium extra muros Asscharie concordi animo dederunt pure propter Deum et ob remedium animarum suarum ac omnium progenitorum ipsorum. Quod et nos de communi consensu omnium heredum nostrorum predicto conventui cum omni iure et utilitate et proprietate presentibus elargimur perpetuo possidendum. In cuius donationis et ratihabicionis titulum sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto. Actum et datum anno Domini m°.ccc°.xxiiij, in die Agnetis virginis gloriose.

Aus einer älteren Copie (s. XVI) auf Papier im Copialbuche der Stadt Aschersleben im dortigen Stadtarchive.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 307. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_307.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)