Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
454.

1323. September 27. Coswig. Fürst Albrecht II von Anhalt bewidmet unter Zustimmung seines Bruders, des Fürsten Waldemar I, die Martenkirche zu Coswig mit verschiedenen Gefällen und Gütern zu Senst, Serno, Wörlitz, Griesen, Crupitz, Musor und Coswig selbst.

In nomine Domini amen. Albertus Dei gratia in Anhalt princeps et comes Asschanie universis Christi fidelibus presentem litteram visuris et audituris salutem in omnium salutari. Quoniam mendaces sunt filii hominum et dolosi atque in malum ab adolescentia sua inclinati, quemadmodum divinarum auctoritas litterarum attestatur, expedit, ut ea, que in tempore aguntur, scriptis commendentur autenticis, ne temporis successio, que oblivionem consuevit et assolet inducere, ipsa excludat a memoria poste- rorum sicque de facili possent irritari. Sciat itaque tarn presentis quam futuri temporis generatio, quod nos de consensu fratris nostri dilecti Woldemari, consimilis tytuli prin- cipis et comitis, ob reverentiam Dei et gloriose virginis Marie, quorum honorem atque laudem promovere dignum est, eciam in remedium animarum nostrorum progenitorum nostrorumque remissionem peccatorum donavimus, donamus et liberaliter tribuimus ec- clesie eiusdem sancte Dei genetricis virginis Marie in Cozwich ibidem super altare ipsius offerentes bona infra scripta, videlicet quatuor talenta denariorum usualium in villa Synsaten et tres choros siliginis in villa Serno we, unum mansum in Worlicz situm, unum mansum in Grysen, novem quoque solidos denariorum, quorum quatuor solidi cum dimidio dantur de campo Crüpicz, tres vero solidi de campo Musor, decem et octo quoque denarii de area sita prope fossam in Cozwich, cum omni iure et proprietate, sicut a nobis hactenus sunt possessa, ita quod a nobis aut nostris advocatis seu officia- libus nullam prorsus sentire debeant lesionem, verum ab omni precaria, exactione, Ser- vitute aliisve administrationibus, quocumque nomine censeantur, libera permanere. Ut igitur hec nostra donatio rite, rationabiliter et cum matura deliberatione de ea habita facta robur habeat et vigorem nec ab aliquo successorum nostrorum in posterum mali- tiose seu temerarie valeat violari, presentem litteram super eo conscribi prenominateque ecclesie donari iussimus sigilli nostri munimine diligentius roboratam. Testimonium eciam virorum approbatorum fidelium nostrorum voluimus non deesse. Huius itaque rei testes sunt: Conradus de Waldeser, Theodericus et Wypertus fratres dicti de Cer- wist, Busso de Pazsieve milites; Hinricus de Lubas, Otto de Osterne, Theodericus de Clekewitz canonici ecclesie supranominate, Theodericus de Verderstorp, Conradus ple- banus in Rüpz cappellani nostri dilecti; Thymo de Foresto, Erewinus de Repchowe famuli, et complures alii fide digni.

Acta sunt hec Cozwich, anno incarnationis dominice millesimo tricentesimo vicesimo tertio, quinto Kalendas Octobris. Datum per manus Frederici de Vado nostri notarii, anno et die premissis.

Aus dem Original im Haue- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. Auch im Coswiger Copialbuche daselbst.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 300. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_300.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)