Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

leret, prout in instrumento inde confecto plenius continetur* sane patet et constat, quod agri iam dicte ecclesie penitus sunt steriles et inculti propter gwefrarum graves incur- sus. Insuper et nunc eiusdem ecclesie rector Hinricus quodam casu fortuito ac inopi- nato nequiter defraudatus quasi mendicare videtur et sie non est sibi possibilis solutio subsidii supradicti. Ne autem ordinatio prefata penitus destruatur aut ipsum mona- sterium in Hekelinge spe relevationis omnino frustretur, nos habito consensu.....1 prepositi,......1 priorisse et conventus in Hekelinge ex parte una dictique nunc rectoris in Kocstede ex parte altera, discretorum quoque communicato consilio, decrevi- mus ordinandum itaque presentibus ordinamus, quod prepositus, qui est vel qui pro tempore fuerit, temporibus vite Hinrici nunc plebani in Kocstede suo et dicti conventus sui nomine quinque mansos agrorum parrochie in Kocstede, unum videlicet mansum a deeima liberum et alios quatuor communes, sibi assumet et assignari faciet colendos, prout conventui suo viderit expedire. Alios vero mansos cum redditibus, fructibus, cen- sibus et oblationibus ipse plebanus retinebit suis usibus et utilitatibus, prout melius po- terit, applicandos,. hac autem ordinatione nostra temporibus vite supradicti Hinrici, nunc rectoris in Kocstede, tantummodo duratura. Actum Halberstat presentibus domino Alberto archidiacono in Gatersleve ac strennuo milite Betemanno de Hoyem necnon .....1 preposito in Hekelinge ac Hinrico plebano in Kocstede, ac aliis pluribus fide dignis. In quorum evidentiam et observantiam firmiorem presentes litteras sigilli no- stri appensione duximus muniendas.

Datum Halberstat, anno Domini m°ccc°xx0 secundo, feria tertia post dominicam Oculi mei.

Aus dem Original im Haue- und Staatearchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden Siegel der bischöflichen Curie von Halberstadt (Bischofskopf; Umschrift:

  • S. CURIE ■ HALBERSTAD' EPISCOP.). Das Contrasiegel zeigt einen Bischofsstab

stoischen zwei nicht mehr erkennbaren Gegenständen. Umschrift nicht mehr entzifferbar. — 1. Im Orig. statt der Namen überall nur Punkte. — 2. S. no. 115.

426.

1322. April 4 Bernburg. Fürst Bernhard III von Anhalt bewidmet die Stefanskirche zu Daldorf mit dem Thie daselbst.

Nos Bernhardus' Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt universis au- dituris presencia seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamür, quod proprietatem unius spacii siti circa eimiterium in villa Daldorp, quod vero spacium vulgariter vocatur thy, ecclesie sancti Stephani ibidem dedimus perpetuo possidendum ad luminaria ac alia necessaria ipsius ecclesie comparanda. Ut autem nostra donacio rata ac inviolabilis observetur, presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes eciam huius sunt: Otto Gogravius, Hermannus de Alneburch, Hin- ricus de Curia, Hinricus de Vrose milites, famuli vero Richardus de Vrose frater suus, Hinricus Ghomperlingus. Apeko de Arnstede, et quam plures alii fide digni. Datum Berneborch, anno Domini m0.ccc°.xxij°, dominica in Palmis.

Aus dem Original im Staatsarchive eu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Beeret des Ausstellers (Taf. III. 1). — 1. Orig. nur: Ber.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessay: Emil Barth, 1877, Seite 274. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_281.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)