Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


dubium, ad omnem future controversie materiam amputandam sagaciter est inventum, ut ea, que aguntur, litterarum testimonio fulciantur. Ad universorum igitur noticiam tam presentis temporis quam futuri cupimus pervenire, quod nos mansum situm in campis Maioris Orden, quem Hennigus de Orden, civis in Quedelingeburch, a nobis tytulo tenuit pheodali, ab ipso Hennigo pro decem et octo marcis comparavimus argenti Stendalgensis undecim maldra tritici solventem, predictus quoque Hennigus ipsum mansum nobis cum omni iure, quod habuit seu sui heredes habere possent in futurum, libere resignavit. Nos quoque, predictum mansum libere in manibus tenentes, unanimi cum consensu et bona voluntate omnium heredum nostrorum cum omni iure, quod nobis competit seu nostris heredibus competere posset in futurum, et proprietate ac pertinenciis universis tam in villa quam in campis Orden ob salutem animarum parentum nostrorum et nostrarum dedimus et donamus ad altare beati Nicolai pii pontificis in monasterio beate virginis genitricis Dei Marie in monte, qui volgariter Monzigberch nuncupatur, perpetuis temporibus remanendum, cupientes, ut a sacerdote, cui predictum altare collatum est vel in posterum fuerit, anime parentum nostrorum et nostre in divino officio et suis oracionibus iugiter devotius habeantur. Item si contigerit1 altare iam prelibatum medio tempore vacare, unam personam ydoneam de unanimi tantum nostrorum trium fratrum consensu, non nostrorum heredum aliquorum, ne in posterum ab ipsis in electione oriatur discordia, eligere poterimus et domine abbatisse eiusdem ecclesie presentare. Presentacione vero facta, ipsa, quecunque tunc temporis fuerit abbatissa, omni contradictione postposita conferre non recuset. Ne igitur prescripta successivo tempore deleat oblivio seu vetustas, presentem paginam conscribi fecimus et nostris sigillis communiri. Huius donacionis festes sunt: dominus Symon eiusdem ecclesie prepositus, Nicolaus sacerdos, Lodewicus miles de Elveiingherode, Johannes et Hinricus villici, et quam alii plures fide digni.

Actum et datum anno Domini mo.ccco.xviijo, in die beati Gregorii pape et confessoris.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: angehängt an Pergamentbändern sind die Siegel Heinrichs v. H. (abgeb. Erath cod. dipl. Quedl. Taf. XXXIV. 12), Bethmanns v. H. (ebenda Taf. XXXIV. 13) und Gebhards v. H. (ebenda Taf. XXXIV. 11). - Gedr: Erath cod. dipl. Qued. 380-381; Kettner antiqq. Quedl. 446. - 1. Orig: contingerit.


363.

1318. März 21. Bernburg. Fürst Bernhard II von Anhalt bestätigt dem Kloster Ilfeld die Schenkung seines Vetters, des Grafen Otto II von Anhalt, über einige Güter zu Nordhausen und über das Patronatsrecht der Kirche in Vockerode.

In nomine Domini amen. Bernhardus Dei gratia princeps de Anholt et comes de Ascharia1 et Berneburch tenore presencium lucide protestamur, quod donationem, qua beate memorie patruus noster, comes Otto de Anehalt, ecclesie sancte Marie virginis in Ilevelt ius patronatus ecclesie in Vockenrode cum proprietate duarum curiarum in

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 237. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_237.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)