est et nichil est in humana conditione, quod perpetuo stare possit, necesse videtur
esse et est, ut ea, que geruntur, testium et scripture recipiant munimentum. Noverint
igitur omnes et singuli, quibus nosse fuerit oportunum, quod nos consensu et voluntate
coheredum nostrorum et precipue filiarum olim illustris principis domini Ottonis de
Anehalt, patrui nostri bone memorie, et omnium aliorum, quorum consensus requirendus
fuit, in omnibus accedente proprietatem unius mansi siti in campis ville Maioris Quenstede, quem quidem mansum strennuus miles Johannes dictus Cregendorp a prefato
Ottone patruo nostro et a nobis tytulo tenuerat1 pheodali, resignatione prius ab eodem
in manus nostras facta, discreto viro domino Conrado de Winnigestede canonico ecclesie Halberstadensis, capellano nostro ac servitori dilecto, ac strennuo militi Ludolfo
de Winnigestede, fratri eiusdem, propter diversa servitia et obsequia per eundem Conradum nobis exhibita et inpensa damus, concedimus et donamus cum ea sollempnitate,
que consuevit in huiusmodi donationibus observari et sicut eundem mansum tamquam
nostrum proprium antedictus Otto olim princeps in Anehalt bone memorie et nos iam
multo tempore possedimus, in Conradum et Ludolfum prefatos per presentes transferimus proprietate perpetua possidendum cum advocatia ac universis pertinentiis suis et
integritate qualibet, tam in campis quam in villis et in pascuis, liberum inquam et solutum ab omnibus servitutibus, angariis et oneribus universis, obligando nos presentibus
litteris Conrado et Ludolfo antedictis, quod ipsos ac quoslibet, in quos predictum mansum transtulerint, quoquomodo in possessionibus et proprietatibus supradictis warandabimus, prout eosdem loco et tempore iure tenebimur warandare. Volentes etiam eisdem ad plenum cavere fideliter, sicut decet, pro puellis predictis filiabus sepedicti domini Ottonis patrui in annis minoribus constitutis, Conrado et Ludolfo prenotatis et
quibuslibet possessoribus dicti mansi data fide promittimus per presentes, quod, quandocumque predicte puelle ad etatem legitimam pervenerint, huiusmodi donationem nostram gratam et ratam habebunt post tempus etatis legitime, quando super hoc fuerimus requisiti. Testes huius rei sunt: Bethemannus de Hoyem, Thileko de Warmstorp,
Hermannus dictus Grudding, Fredericus Leo, Conradus de Allingheborch milites; Cesarius
plebanus in Berneborch, Nicolaus notarius noster, et quam plures alii clerici et layci
fide digni. In quorum omnium et singulorum evidentiam pleniorem sigillum nostrum
presentibus duximus apponendum.
Datum et actum Berneborch, anno Domini mo.ccco.xvij, in vigilia beati Laurentii martiris.
1317. August 29. Johann von Plotho bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit zwei von dem Grafen Bernhard II von Anhalt zu Lehen gehenden Hufen Landes zu Lenz, nachdem er sie seinem Lehensherrn aufgelassen.
Nos Johannes dictus de Plothe omnibus Christi fidelibus, quibus nosse fuerit oportunum, cupimus fore notum, quod duos mansos sitos in villa et campo Lenz, quos quidem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 229. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_229.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)