Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


in Domino. Ne ea, que geruntur in tempore, cum lapsu temporis evanescant, necessarium est, ut scripturarum testimonio studiosius perhennentur. Noverint igitur presentes et sciant posteri, quod cum consensu fratrum nostrorum karissimorum, scilicet Alberti et Wenczlay, claustro sive ecclesie sanctimonialium in Hekeling damus et donamus tres areas in villa Aldendorp sitas et unam aream in villa Ghensevorde sitam et cum hoc duo prata ibidem situata sive locata cum omni utilitate pacifice et quiete perpetuo possidenda. Ne igitur super hac donacione nostra cuiquam in posterum aliquod dubium oriatur et a nostris successoribus inviolabiliter observetur, presentes litteras munimine nostri sigilli firmiter duximus roborandas. Testes huius rei sunt: Heinricus de Tumede, Hermannus de Tungede, Thidericus de Opyn milites, et quam plures alii, quorum fides nullatenus est neganda.

Datum Beltitz, anno Domini mo.ccco.ixo, in vigilia beati Jacobi apostoli.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, trefflich erhaltenen Reitersiegel des Ausstellers.


198.

1309. August 24. Ascharien. Graf Otto II von Ascharien bewidmet das Kloster Michaelstein mit einem Hofe in Aschersleben, frei von allem Schoss und anderen Lasten, ausgenommen die regelmässigen Nachtwachen.

In nomine sancte et individue trinitatis Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt universis, ad quos presencia pervenerint, imperpetuum. Ut ea, que personis seu locis religiosis in libertatibus, graciis seu iuribus conceduntur, robur firmitatis perpetue sorciantur, expedit ipsa scriptis autenticis et testibus veridicis perhennari. Hinc est quod presentibus profitemur et publice protestamur, quod nos de civium nostrorum Ascharie unanimi voluntate ac de consensu et voluntate uxoris nostre dilecte domine Elizabeth et heredum nostrorum presencium et futurorum contulimus abbati et conventui Lapidis sancti Mychahelis curiam in civitate premissa liberam et solutam ab omni contributione, que vulgariter schot appellatur, et ab omni gravamine exemptam, preter vigilias nocturnas, que schiltwachte vulgariter nuncupantur, quarum unam tantum de tota servabunt curia, et hoc cum ordo debitus tanget eos, perpetuo possidendam. Nam advocati nostri seu familia nostra nullas violencias debent exercere modo aliquo in curia prelibata. Quantumcumque eciam predicta curia in structuris vel edificiis fuerit emendata, non tenebitur1 alicui in aliquo respondere. Ceterum si abbati pro tempore placuerit hanc curiam vendere, dummodo ordinibus mendicantibus seu domino terre non vendat, habebit liberam facultatem cum iuribus et libertatibus, quibus possidet curiam sepedictam. Ut autem omnia premissa a nobis et ab uxore nostra et ab heredibus nostris, insuper a civibus universis civitatis nostre Ascharie predictis rata et inviolabiliter observentur, presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes etiam huius sunt: dominus Betemannus scriptor noster, dominus Abeko de Barboy, Hinricus de Hoyem, Eckehardus Stamere, Otto Gogravius, Alexander Stumpo milites, famuli vero Arnoldus de Jersleve, Johannes de Borne, Hinricus Ghernoti, Conradus Duye, Borchardus et Conradus dicti de Monte; cives vero civitatis Danyel Sutor, Hinricus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 131. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_131.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)