Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


requirendus, unum mansum in Brochscowen situm cum omnibus suis pertinentiis --- pro viginti sex marcis puri argenti proprietatis tytulo perpetuo possidendum. ---

Datum anno Domini mo.ccco.viijo, in festo sancte Petronille virginis.

Aus dem Walkenrieder Copialbuche (s. XIV) im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel. - - Im Regest: Walkenr. Urkdbch. p. 54. no. 693.


164.

1308. Juni 20. Graf Albrecht I von Anhalt schenkt dem Nonnenkloster zu Zerbst das Eigenthumsrecht an vier Hufen Landes zu Thurland.

Propagatur in posteros rei geste noticia, cum venit auctoritas et robur firmius a testimonio litterarum: universa enim negocia mandata litteris et voci testium ab utroque trahunt inmobile firmamentum. Nos igitur Albertus Dei gratia comes de Anehalt litterarum nostrarum serie publice protestamur, quod fratrum nostrorum ac heredum unanimo cum consensu in salutem anime nostre nostrorumque progenitorum dedimus proprietatem iiijor mansorum in villa Durlanth claustro et ecclesie sanctimonialium1 in Szerwist cum omni iure, quo et nos ipsos mansos nobis hereditarie appropriatos possedimus ex antiquis, et hoc ad instanciam et peticionem nostri ministerialis et militis dilecti Frederici dicti Slichtingh, qui ipsos mansos predicto conventui dominarum ibidem in Szerwist assignando fideliter erogavit. Sepedictos siquidem mansos ab omni consuetudine servitutis, videlicet advocatie, precarie, exactionis, aut a quacumque servitute talium segregatos fideliter quietamus ita, quod proventus sive redditus eorundem mansorum ad manus devenient monialium predictarum. Testes huius nostre donacionis sunt: Fredericus dictus Slichtingh, Hinricus2 de Sztene, Theodericus3 de Clekewizt, Albertus dictus de Szeyniz milites, et alii quam plures fide digni, qui presentes, cum res fieret, astiterunt. Ne ergo hoc donum nostrum pro lapsu temporis aliquorum possit infringi calumpnia, factum hoc voluimus mandari litteris sigillique nostri munimine confirmari. Datum et conscriptum per manus nostri cappellani Johannis de Loppene, anno Domini mo.co.co.co. viijo, xijo Kalendas Julii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. VI. 4) im Bruchstück. - 1. Orig: sancte monialium. - 2. Orig. nur: H. - 3. Orig. nur: Th.


165.

1308. Juni 24. Wittenberg. Herzog Rudolf I von Sachsen bewidmet das Kloster Hecklingen mit einem theilweise von Wedego von Freckleben erkauften freien Gute zu Hecklingen.

In nomine Domini amen. Rǒdolfus Dei gratia dux Saxonie, Angarie, Westphalie, comes in Bren borchgraviusque in Magdebůrch universis Christi fidelibus in perpetuum. Temporales actus simul fluunt cum tempore, nisi curet eos auctor sigillatis apicibus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 109. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_109.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)