Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


annone pro salute et remedio anime militis supradicti singulis annis solvere tenebitur preposito, priorisse et conventui prenarratis, post mortem vero predictarum trium personarum sepedictum molendinum cum fructibus suis et omni iure, quo prenotata ecclesia dudum possederat, ad usus et manus sepedicte ecclesie in Hekelinge reddibit et pertinebit liberaliter et solute. Huius rei testes sunt: illustris dominus comes Bernardus de Anehalt, Henricus et Bernardus dicti de Plozcik, Rodolfus dictus Důrre, Bernardus de Alvensleve, Ekbertus de Kocstede milites; domini Fredericus et Theodericus in Kocstede et Ghensevorde plebani, et alii fide digni. Ut2 ergo omnia et singula predicta nec ab aliquo calumpniari valeant vel infringi, presentes litteras nostro et fratris nostri comitis Bernardi ac sepedicte ecclesie in Hekelinge et Henrici ac Bernardi de Plozcik sigillorum munimine fecimus roborari. Et nos Dei gratia Bernardus comes prenotatus ac Henricus et Bernardus de Plozcik predicti ad preces domini prepositi ac priorisse necnon conventus sanctimonialium in Hekelinge, cum nobis huiusmodi placita constent esse facta, sigilla nostra presentibus litteris etiam duximus apponenda. Actum et datum Halberstad, anno Domini mo.ccco. quinto, in vigillia omnium sanctorum.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: von den fünf an Pergamentbändern angehängt gewesenen Siegeln sind nur noch drei, das des Bischofs Albrecht (II. Taf. V. 2), des Grafen Bernhard (II. Taf. V. 3) und ein drittes (Umschrift: · · · ERTI MILITIS DICT · ·) in grösseren Bruchstücken vorhanden, die beiden anderen fehlen. - 1. Orig: eorum. - 2. So im Orig.


114.

1305. November 10. Reina. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet das Frauenkloster zu Coswig mit einer Mühle daselbst.

Albertus Dei gratia comes de Anehalt omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi, quod nos de consensu heredum nostrorum propter Deum ac in remedium animarum parentum nostrorum proprietatem molendini in Cozwic cum eiusdem proventibus conventui sororum sacri collegii in Cozwik liberam donavimus in earundem sororum potestatem ac iuridictionem libere transferentes. Preterea Johannes civis in Wittenberch dictus Spisere predictum molendinum, quod a nobis hucusque iure feodali tenuerat cum hiis proventibus, videlicet uno choro siliginis ac talento denariorum Wittenbergensium, sex denarios minus, et ceteris, si qua sunt alia ad hoc molendinum spectantia quoad usum ac perceptionem, de consensu suorum heredum pro remedio nostrorum memoratorum parentum nichilominus ac suorum parentum prenominatis sororibus ab ipsis nunc et in posterum annis singulis percipienda similiter propter Deum contulit ac coram nobis liberaliter resignavit. Ut autem de predictis donationibus seu collationibus, resignationibus fides cercior habeatur, in eorundem testimonium presentem litteram conscribi voluimus ac sigilli nostri munimine roborari. Huius donacionis testes sunt: dominus Hinricus de Ztene, dominus Erwinus de Repchowe, dominus Albertus de Wergeliz milites nostri, et alii quam plurimi fide digni. Datum in Reyne, anno Domini mo.ccco.vo, in vigilia beati Martini episcopi.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an grünseidenen Fäden anhängenden Bruchstücken des Reitersiegels des Ausstellers (II. Taf. VI. 4).
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 76. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_076.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)