Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


quos quidem mansos idem miles nobis resignavit, nos vero habentes1 eosdem mansos in manibus nostris libere resignatos et solutos cum omnibus pertinenciis, areis, pascuis, pratis et salictis, ac etiam si qua alia sunt ad ipsos mansos spectantia, vendidimus fratribus monasterii Lapidis sancti Michahelis, ordinis Cysterciensis, perpetuo possidendos. Ut autem hic contractus seu vendicio robur optineat perpetue firmitatis, prefato monasterio ac fratribus ipsius monasterii in testimonium dari fecimus presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam. Testes huius sunt: dilecti filii nostri Conradus nec non et Otto fratres, Petrus capellanus noster, et alii quam plures fide digni. Datum per manum notarii nostri Werneri, anno Domini millesimo ccco quarto, feria quarta proxima post festum Palmarum.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: angehängt an einem Pergamentbande ein Bruchstück von dem Siegel Dietrichs. - 1. habentes zweimal im Orig.


77.

1304. April 1. Halberstadt. Bischof Albrecht I von Halberstadt bekundet die in der Curie seines Vetters Heinrich von Anhalt geschehene Ueberlassung von Gütern in Orden seitens des Grafen Werner von Kirchberg und dessen Erben, der Herren von Schermbke, an Dietrich von Hessen.

Albertus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Tenore presencium recognoscimus ac publice protestamur, quod Wernerus comes dictus de1 Kercberch una cum domino Wernero predicte nostre ecclesie canonico, Hermanno et Frederico fratribus suis nobilibus de Scermbeke, heredibus prenominati comitis, anno Domini millesimo trecentesimo quarto, feria quarta in septimana Pasche, in curia dilecti patruelis nostri domini Henrici de Anehalt, ipsius ecclesie canonici, in nostra presentia constitutus de consensu predictorum nobilium honorabili viro domino Thiderico de Hesnem, sepedicte ecclesie canonico, omnia bona sua cum hominibus et mansis, areis seu curtibus, pratis, salictis2, pascuis, viis et inviis, in villa et campis Ordhen sitis, cum omni etiam fructu et utilitate, qui exinde percipi poterant vel poterunt, necnon ius patronatus ecclesie sancti Bartolomei ipsius ville cum universitate predictorum bonorum dimisit et donavit liberaliter et solute iusto proprietatis tytulo perpetuo possidenda. Predicti quoque comes de Kercberch et nobiles de Scermbeke pro se et aliis heredibus ipsorum protestabantur venditionem, resignationem et donationem se velle inviolabiliter prenominato domino Thiderico et aliis amicis suis, quos ad hoc elegerit vel quibus ipsa bona commiserit aut dimiserit, modis omnibus observare. Huius rei testes sunt: honorabiles viri et domini Henricus de Anehalt, Wernerus de Wantzleve, magister Johannes dictus Felix sancti Pauli in Halberstat, Wallebecensis, Cozwikcensis ecclesiarum prepositi; Jordanus pincerna de Nendorp, Henricus pincerna de Alvensleve, Henricus dictus Bromes milites, et alii quam plures clerici et layci fide digni. In cuius etiam rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum et datum Halberstat, anno et die premissis, pontificatus nostri anno primo.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 52. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_052.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)