Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


notitiam subscriptorum in perpetuum. Cum status humane conditionis sit dubius penitus et incertus, expedit facta rationabilia, ut robur firmitatis obtineant, munire testibus et scriptura. Noverint igitur tam posteri quam presentes, quod nos una de consensu omnium heredum nostrorum vendidimus venerabili domine Ermegardi abbatisse necnon toti conventui beati Ciriaci in Gerenrod et resignavimus advocatiam sive omne ius, quod de facto vel de iure habuimus vel habere potuimus ratione advocatie in decem et octo mansis sitis in Magno Retmersleve et Parvo Retmersleve et Santhersleve et colonis et curiis eorundem pertinentibus ad ecclesiam et conventum iam premissum pro quadraginta marcis Stendaliensis argenti, scilicet primo expresse decem solidos Magdeburgenses et post hoc breviter omne ius sive in serviciis sive exactionibus vel petitionibus, que, sicut premissum est, in eisdem bonis seu curiis seu colonis eorundem ratione advocatie tam de facto quam de iure videbamur hactenus habuisse, ita ut neque nobis neque heredibus nostris aliquid iuris de cetero permaneat in eisdem, excepto quod premissam advocaciam tenebimus in eodem feodo nomine predicte ecclesie et conventus, quo antea ipsam tenuimus a nostris dominis, scilicet principibus de Anehalt, et hoc, quousque iubeamur a sepedicto conventu illam resignare vel eiusdem conventus nomine alium seu alios infeodare, quod, dum requisiti fuerimus, nec dolo nec malicia ullo modo obmittemus. Ut autem hec premissa nostra venditio et ipsius conventus emptio maneat inconvulsa et ea, que sunt premissa, a nobis et nostris heredibus inviolabiliter observentur, presentes inde confici dignum duximus sigillo domini Werneri de Hademersleve et Gunzelini et Gumberti1 militum, Brunonis de Elsleve, Vulradi de Drenleve, Johannis de Gronenberch, Conradi de Kocstede militum, qui huic emptioni et placitis interfuerunt, sigillorum munimine sigillatas. Testes vero principales sunt prenominati, quorum sigilla sunt2 apposita, Thidericus plebanus in Waldal, Jacobus plebanus in Gerenrod, Bertrammus plebanus in Kanewarp, Hinricus rector hospitalis, canonici ibidem Gerenrod, et alii quam plures tam clerici quam layci fide digni.

Datum et actum Wancsleve, anno Domini millesimo trecentesimo tercio, Nonas Februarii.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an leinenen Fäden hängen noch ziemlich unverletzt fünf Siegel, während zwei (diejenigen Brunos von Eilsleben und Konrads von Kochstedt) abgefallen und verschwunden sind. - 1. Wie die angehängten Siegel zeigen: de Wantsleve. - 2. Orig. zweimal: sunt.


49.

1303. Februar 24. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Kloster Adersleben mit einer halben Hufe Landes daselbst.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anhalt recognoscimus et presentibus publice protestamur, quod de consensu heredum nostrorum proprietatem dimidii mansi siti in campo et villa Adesleve cum omni iure, libertate et utilitate, qua nos possedimus ipsam proprietatem, ecclesie sancti Nicolai in dicta villa, domine abbatisse et conventui ibidem dedimus perpetuo possidendam. In cuius rei evidentiam presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: Henningus de Monte et Borchardus fratres ambo dicti de Monte; dominus Johannes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau 1877, Seite 34. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_034.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)