Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


redigatur. Expedit itaque acta hominum, ne cum gravi periculo in oblivionem transeant, testium memoria et scripturarum noticia roborari ad firmitatis perpetue munimentum. Hinc est quod universis tam presentis temporis quam futuri notum esse volumus cum effectu, quod duos mansos sitos in campo Osterwich et quatuor mansos cum dimidio et curiam sitos in campo Berwinkel, quos a nobis strennuus miles et honestus Borchardus de Berwinkele iure tenuerat pheodali, nobis et ecclesie nostre libere resignavit, nos quoque, eiusdem militis precibus favorabiliter inclinati, dictos sex mansos cum dimidio in manu nostra tenentes liberos et solutos cum omni utilitate, proprietate ac suis pertinentiis universis tam in civitate Osterwich et in villa Berwinkele quam in campis, liberos ab omni iure advocatie et a quolibet debito servitutis exceptos, unanimi consensu nostri capituli et bona voluntate liberaliter accedente donavimus ecclesie sancte Marie virginis nostre civitatis perpetuo remanendos. Et ne ecclesia nostra huiusmodi alienationis aliquod sustineat detrimentum, prefatus miles de Berwinkele proprietatem trium mansorum in Rode et unius mansi in Gunnesleve et dimidii in Ousleve et unius mansi in Bunde cum curia et dimidii in Stotterlingheborch cum curia necnon dimidii mansi in Osterwich nostre ecclesie in restaurum sufficiens erogavit. Huius resignationis ac nostre donationis testes sunt: Guntherus prepositus, Siffridus decanus, Anno scolasticus, Johannes dictus de Drenleve prepositus Montis sancti Petri prope Goslariam, Albertus et Hinricus de Anahalt, Fredericus de Plozeck, Wernerus dictus de Wansleve prepositus ecclesie Walbucensis, Halberstadensis ecclesie canonici; Albertus Speculum, Johannes Vagus, Ludolphus de Lengede, Thidericus de Scowen, Wernerus de Slage, Hinricus Bromes milites, et quam plures alii fide digni. Et ne de premissis seu aliquo premissorum ex malignantis ingenii versucia aliquis dubitatis scrupulus valeat suboriri, presens scriptum inde confectum sigillo, nostro videlicet et nostri capituli, prefate ecclesie sancte Marie, quam Deo teste sincera amplectimur caritate, tradere decrevimus in perpetuitatis testimonium validum et munimen.

Actum et datum Halberstat, anno Domini mo.ccco. secundo etc.

Aus dem Ilsenburger Copialbuche im gräfl. Stolbergischen Hauptarchive zu Wernigerode.


45.

1302. Die Aebtissin Bertradis von Quedlinburg bezeugt und bestätigt, dass die Gernröder Stiftsherren Dietrich, Pfarrer von Waldau, und Heinrich von Polen gewisse Güter zu Rieder der Stiftskirche zu Gernrode erkauft und überwiesen haben.

In nomine Domini amen. Bertradis Dei gratia Quedelingeburgensis ecclesie abbatissa omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Cum status conditionis humane dubius semper et incertus existat, ideo rem gestam, ne temporis hanc delere possit vetustas, scriptis expedit commendari. Noverit igitur tam presens etas quam futura posteritas, quod honorabiles viri, scilicet dominus Theodericus plebanus in Waldale necnon dominus Henricus dictus de Polonia, canonici quidem ecclesie Gerenrodensis, quedam bona sita

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 31. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_031.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)