Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


regimur, necnon de voluntate fratrum nostrorum, Alberti videlicet et Wenecezlai, ob remedium1 et salutem anime dilecti genitoris nostri domini Alberti pie recordacionis et ad instanciam et peticionem domini Hinrici prepositi in Hekelinge, cappellani nostri, proprietatem duorum mansorum sitorum in campo Niendorp, quos mansos Johannes et Wedego milites dicti de Vrekenleve2 a nobis tenuerant in feodo, ecclesie sancti Georgi in Hekelinge damus et concedimus3 libere et quiete perpetuo possidendam, renunciantes omni iuri, quod in proprietate dictorum duorum mansorum4 habuimus seu habere dinoscebamur, presentibus in hiis scriptis, ita tamen, quod prefatus dominus Hinricus prepositus dicte ecclesie memoratos duos mansos, quos suis comparavit denariis, una cum fratre suo5 ad usus suos6 ab eadem ecclesia in Hekelinge7 obtineat et reservet8. Ne igitur ex hoc alicui dubium oriatur in posterum9, sigillum dicte10 matris nostre domine Agnetis, quia proprio caremus sigillo, presentibus duximus apponendum. Testes huius sunt: Conradus11 de Gloworp, Conradus11 de Rozlowe dicti Slichting, Wichemannus de Mokerene, Theodericus12 de Zbrone, Hinricus de Wardenberch, Theodericus12 de Bren milites, et quam plures alii fide digni.

Datum Ammenesleve, anno Domini mo.ccco secundo, feria secunda post Jacobi.

Aus zwei Originalen im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel ist von A abgerissen, an B hängt es im Bruchstück. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt II. 44. - 1. B: meritum. - 2. B: Vrekeleve. - 3. B fügt hinzu: cum omnibus proventibus et utilitatibus. - 4. B: in dictis mansis. - 5. B hat hier noch Punkte. - 6. B fügt hinzu: quamdiu vivant. - 7. Fehlt in B. - 8. B: obtineant et reservent. - 9. In B verstellt. - 10. Fehlt in B. - 11. A und B nur: Con. - 12. B nur: Th.


39.

1302. October 9. Plaue. Nicolaus, Herr zu Werle, und Günther, erwählter Bischof von Camin, verpfänden ihren Oheimen, den Grafen Burchard und Ulrich von Lindau, die Mühle zu Priborn und ihren Antheil an Spitzkuhn.

Cum nil in mundo maneat, quin etas illud deleat, igitur fidele sigillum mentis est scriptura, ne rei geste memoria tempore labente simul cum tempore delabatur1, dignum videtur et est, ut ea, que per nos nostris temporibus fiunt, sigillorum nostrorum appensione roborentur2. Noscat igitur reverenda nacio presencium et felix successio futurorum, quod nos Nicolaus Dei gracia dominus de Werle et Guntterus Caminensis ecclesie postulatus avunculis nostris et carissimis Burchardo et Olrico3, nobilibus comitibus de Lyndowe, ac Conrado4 Bůnoni et Nicolao de Malin militibus molendinum in Pryborn et id, quod habuimus in Piscun, eorumque heredibus resignavimus cum omni iure ac omni proprietate, quemadmodum hucusque habuimus, precaria et cum denariis monetarum pro centum marcis Brandeburgensis argenti, condicione tali mediante, quod, si ex nobis fratribus unus hanc summulam argenti predictam sepedictis comitibus et militibus infra hinc et Invocavit presentaverit seu bona redemerit5, redditus predicti molendini et ville Piscun ad manus nostras revertantur. Preterea nos Nicolaus de Werle una cum quibusdam nostris militibus pro prenarrata re fideiussimus, videlicet cum Bernardo de Bellin, cum Frederico de Lobeke et cum Ludolpho de Oldenborg. Ut huiusmodi factum firmum

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 27. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_027.jpg&oldid=- (Version vom 3.12.2018)