Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


tenore presentium litterarum, quod dilectus frater noster Henricus comes de Kirchberg vendidit preposito, abbatisse et conventui monasterii Novi Operis Nordhusani de nostra voluntate et libero consensu quinque mansos proprietatis sue sitos in Ruckersleven, quatuor curias ibidem et duo iugera pratorum cum omnibus iuribus et pertinentiis tam in villa quam extra villam, hoc adiecto, quod maior casa in cimiterio et ius patronatus ecclesie in villa memorata cum universis bonis transeat supradictis. Ne autem super huiusmodi venditione posset in posterum aliqua nocitura questio sive calumnia suboriri, hanc literam ad cautelam superhabundantem nos Hedwigis et Jutta canonice in Quidelingeborg sigillo custodie ecclesie nostre, quia sigillum proprium non habemus, nec non sigillo Elisabethe sororis nostre, preposite in Vrose, fecimus communiri.

Datum Quidelingeborg, anno Domini mcccij, xj Kalendas Junii.

Gedr: Avemann Beschreibung der Reichs- und Burggrafen von Kirchberg, Anh. p. 216; Erath cod. dipl. Quedl. 337. - Ist Wiederholung von II. no 512b.


34.

1302. Mai 25. Gernrode. Die Aebtissin Irmingard II von Gernrode gestattet dem Kloster Michaelstein im Berge Nonnengrab Schiefer zu brechen.

Nos Ermegardis Dei gratia abbatissa in Gherenrod presentibus protestamur, quod Ghertrudis preposita et Bertradis decana totusque conventus monasterii in Ghernrode unanimi consensu una cum consensu nostro ob reverentiam virginis gloriose concesserunt et nos concedimus fratribus monasterii Lapidis sancti Michahelis, ut ipsi faciendi lapicidinam et excidendi lapides, qui scheverstein vocantur, in monte, qui vulgariter Nunnengraf appellatur, liberam habeant facultatem. In cuius rei evidenciam, ne quis ipsos fratres ausu temerario in ipsa fossione impedire seu molestare presumat quoquomodo, presenti scripto in recognitionem nostrum sigillum duximus apponendum.

Datum in Ghernrode, anno Domini millesimo cccoij, viij Kalendas Junii.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, trefflich erhaltenen Siegel der Aebtissin (II. Taf. XII. 3). - Gedr: Leuckfeld antiqq. Michaelst. 51.


35.

1302. Juni 30. Magdeburg. Bischof Johann II von Havelberg gewährt den Besuchern und Wohlthätern der Kirche des h. Nicolaus zu Rudersdorf einen vierzigtägigen Ablass.

Johannes Dei gratia Havelbergensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Gratum obsequium et Deo pium tociens inpendere opinamur, quociens mentes fidelium ad pietatis et devocionis opera excitamus. Cupientes igitur ecclesiam Rodestorp, Magdeburgensis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 24. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_024.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)