Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


26.

1301. Albrecht d. Ä. und Albrecht d. J. von Hakeborn bewidmen in Gemeinschaft mit ihrem Vetter Albrecht von Hakeborn das Marienkloster vor Aschersleben mit einer Hufe Landes zu Hodenstedt.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Nos Albertus senior et Albertus iunior nec non Albertus fratruelis noster dicti de Hakeborne omnibus hoc scriptum visuris salutem in omnium salvatore. Que geruntur in tempore ne simul labantur cum tempore, oportet ea scripti memoria perhennari. Hinc est quod tenore presentium recognoscimus protestantes, quod nos ad laudem Dei omnipotentis donavimus ecclesie sancte Marie prope muros Ascharie proprietatem unius mansi siti in Hodenstede perpetuo possidendam. Ut autem hec nostra donatio firma stabilisque permaneat, presentem litteram sigilli nostri munimine fecimus communire. Huius rei testes sunt: Johannes Boterberch et dominus Bruno milites, Olricus et Didemannus castellani nostri, et alii quam plures fide digni.

Acta sunt hec anno Domini mo.ccco.jo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentstreifen anhängenden Siegel des Haupt-Ausstellers, wie an der Urk. no. 10.


27.

1301. Die Gebrüder Heinrich und Hennig Struze, Edele von Pfuhle, bewidmen gegen einen jährlichen Zins das Marienkloster vor Aschersleben mit fünf Hufen Landes zu Dalldorf.

Facta modernorum idcirco privilegiis roborantur, ne, ut quandoque fieri solet, a posteris vel a successoribus maliciose valeant aliquatenus irritari. Hinc est quod nos Hinricus et Hennigus fratres dicti Struce nobiles de castro, quod dicitur Pule, una cum heredibus nostris et successoribus coram universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris publice protestamur, quod proprietatem quinque mansorum sitorum in campo Daldorph cum pratis et pascuis, viis et inviis, cultis pariter et colendis, damus ecclesie beate virginis Marie et conventui sanctimonialium iuxta muros civitatis Ascharie perpetuis temporibus libere possidendam. Possessores autem predictorum mansorum sunt dominus Henricus miles dictus de Reynstede, qui possidet dimidium mansum, Hermannus dictus de Daldorph civis civitatis Ascharie, qui possidet duos mansos, Hinricus apud Pontem, qui possidet unum mansum, Thidericus dictus Snade, qui possidet unum mansum, Wernerus dictus Vromoldi, qui possidet dimidium mansum. Racio autem huius donationis est, quod predictus conventus pro nobis Michaheli Judeo moranti in civitate Berneburch in quindecim marcis Stendalgensibus tenebitur persolvendis. Ut autem hec nostra donacio omni cassatione careat et a quibuslibet heredibus nostris inconvulsa permaneat, super ea scriptum dedimus ecclesie sepe dicte, cui nostra sigilla duximus apponenda. Testes huius rei sunt: dominus Otto comes de Anehalt, dominus Bernardus comes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 19. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_019.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)