Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


Cum igitur ecclesia sancti Nicolai in Růderstorp, nostre dyocesis, adeo pauper sit et exilis, quod eidem non suppetant proprie facultates, universitatem vestram rogamus et in Domino exhortamur attentius vobis in remissionem vestrorum peccaminum iniungentes, quatenus de bonis a Deo vobis collatis et concessis eidem ecclesie pias elemosinas et grata karitatis subsidia erogetis, ut per hec et alia bona, que Domino inspirante feceritis, possitis ad eterna gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia ac sue matris Marie virginis gloriose necnon beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis et auctoritate ac nostra confisi omnibus vere penitentibus et corde contritis, qui suas elemosinas pro reparationibus, emendationibus, structuris, luminaribus, ornamentis vel aliis quibuscunque dicte ecclesie necessariis dederint et manus porrexerint adiutrices aut qui in bona sui corporis sanitate seu etiam in extremis laborantes quicquam facultatum suarum legaverint, miserint seu mitti procuraverint, quadraginta dies et unam karenam de iniunctis sibi penitentiis misericorditer in Domino relaxamus.

Datum Magdeburg, anno Domini moccco primo, decimo Kalendas Octobris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an Hanffäden hängenden Siegel des Ausstellers.


19.

1301. October 23. Halberstadt. Bischof Hermann von Halberstadt ertheilt den Wohlthätern der Kirche des h. Nicolaus zu Rudersdorf einen vierzigtägigen Ablass.

Hermannus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Inter opera karitatis elemosina est, que operit multitudinem peccatorum, spem tribuit salutis, addit gratiam in presenti et auget gloriam in futuro. Cum igitur ecclesia sancti Nicolai in Růderstorp, Magdeburgensis diocesis, adeo pauper sit et exilis, quod Christi fidelium elemosinis indigeat et succursu, universitatem vestram rogamus, monemus et in Domino exhortamur attentius vobis in remissionem vestrorum peccaminum iniungentes, quatenus de bonis a Deo vobis collatis et concessis dicte ecclesie vestras pias elemosinas et alia grata karitatis subsidia, prout unicuique vestrum Deus inspiraverit, velitis elargiri, ut per hec et alia bona, que Domino inspirante feceritis, possitis ad eterne felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia ac sue matris Marie virginis gloriose necnon beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis et auctoritate ac nostra confisi omnibus vere penitentibus et corde contritis, qui pro reparationibus, emendationibus, structuris, luminaribus, ornamentis vel aliis quibuscunque dicte ecclesie necessariis elemosinas suas dederint et manus porrexerint adiutrices aut qui in bona sui corporis sanitate seu eciam in extremis laborantes quicquam facultatum suarum legaverint, miserint seu mitti procuraverint, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer in Domino relaxamus, dyocesani consensu ad id plenius accedente.

Datum Halberstat, anno Domini millesimo trecentesimo primo, decimo Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno sexto.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 15. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_015.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)