Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


882.

1300. September 29. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Kloster Hecklingen mit der breiten Wiese zu Börnecke.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod pratum, quod Brede Wische vocatur, cum proprietate eiusdem prati ecclesie sancti Georgii et Pancracii in Hekelinge et conventui ibidem situm in campo et villa Bornekere cum omni iure, quo nos et strennui viri Henningus et Theodericus et Jan milites dicti de Izbron1 proprietatem dicti prati possedimus, maturo prehabito consilio dedimus perpetuo possidendum. Ut autem dicta donatio nostra a nobis et nostris heredibus firma ac inviolabilis observetur, dicte ecclesie et conventui predicto presentem litteram nostro sigillo roboratam dedimus ad cautelam. Testes etiam huius sunt: nobiles et strennui viri Gerardus de Quernvorde, Fredericus comes de Bichelinge senior, Henningus de Monte Erici, Heydenricus dictus Stripan, Hinricus marscalcus milites, et quam plures alii fide digni.

Datum Ascharie per manum Betemanni notarii nostri, plebani in Erkesleve, anno Domini mo.cococo, in die sancti Michahelis archangeli.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (Taf. III. 2). - 1. d. i. Sprone.


883.

1300. September 29. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet die Katharinenkirche und das Hospital zu Aschersleben mit einer halben Hufe Landes daselbst.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod ecclesie sancte Katerine infra muros Ascharie et infirmis hospitalis ibidem proprietatem dimidii mansi siti in campo civitatis Ascharie, quem quidem mansum Bernardus Vromoldi a nobis possedit pheodaliter et nobis libere resignavit, maturo prehabito consilio et de consensu heredum nostrorum cum omni iure, quo nos proprietatem dicti dimidii mansi possedimus, dedimus simpliciter propter Deum. Ne1 autem dicta donacio nostra a nobis et nostris heredibus nec ab aliquo penitus infringatur, predictis infirmis hospitalis et ecclesie sancte Katerine prelibatis presentem litteram dedimus ad cautelam et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: honorabiles viri Johannes et Borchardus fratres dicti de Monte Erici, Allexander dictus Stumpo milites, Arnoldus de Jersleve, Bernardus Vromoldi, Fredericus de Rathesleve, Hinricus dictus Stoz civis Ascharie civitatis nostre, et quam plures alii clerici et laici fide digni.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 614. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_614.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)