Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et testamur, quod unum mansum situm in campo claustri Ballenstat cum una curia ibidem ad manus domini abbatis memorati claustri contulimus omni iure Richmanno et uxori eius et duobus filiis sororis Richmanni supradicti, videlicet Ekkehardo et Hinrico. Item recognoscendo scire cupimus universos, quod obligamus nos firmiter per presentes, eidem domino abbati ordinare proprietatem super dicto manso, quanto cicius poterimus, expedire. In cuius rei testimonium evidens et expressum sigilla proborum virorum nostrorum dominorum, videlicet domini Ludewici de Nendorp pincerne curie Brunswicensis et domini Hinrici de Alvensleve pincerne curie Brandeburgensis, presentibus apponi procuravimus, quia sigillo proprio nos caremus. Nos quoque Ludewicus de Nendorp, Hinricus de Alvensleve pincerne ad maiorem predictorum evidenciam nostra sigilla presentibus duximus apponenda.

Actum anno Domini mo.cco.xco. nono. Testes etiam huius sunt: Helembertus, Albero de Assmersleve milites, Johannes de Megisdorp, Jordanus de Megisdorp, Hinricus, Johannes de Asmersleve famuli, et quam plures alii fide digni.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern anhängenden Siegeln der Schenken Ludwig von Neindorf und Heinrich von Alvensleben (letzteres beschädigt).


875.

1299. Die Gebrüder Heinrich, Arnold und Johannes, genannt Struze, Burgleute auf Pfuhle, bewidmen unter der Bedingung der Aufnahme einer ihrer Töchter das Marienkloster vor Aschersleben mit fünf Hufen Landes bei letzterem Orte.

Facta modernorum idcirco privilegiis roborantur, ne, ut quandoque fieri solet, a posteris vel a successoribus maliciose valeant irritari. Hinc est quod nos Henricus, Arnoldus et Johannes fratres dicti Struce, ministeriales de castro quod dicitur Pule, una cum heredibus nostris et successoribus coram universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris publice protestamur, quod proprietatem quinque mansorum sitorum circa muros Ascharie damus ecclesie et conventui sanctimonialium iuxta muros eiusdem civitatis perpetuis temporibus libere possidendam, ea videlicet racione, quod predicte sanctimoniales unam ex filiabus nostris in earum collegium receperunt. Ut autem hec nostra donatio omni cassacione careat et a quibuslibet heredibus nostris inconvulsa permaneat, super eo presens scriptum dedimus ecclesie predicte, cui nostra sigilla duximus apponenda. Testes huius rei sunt: dominus Otto comes de Anehalt, dominus Bernardus comes de Berneburch, dominus Albertus comes de Kothene principes; dominus Henricus de Plozik, dominus Ewanus de Monte, dominus Henningus de Monte ministeriales; dominus Diraz, dominus Hennigus dictus Cheyzman milites; Bernardus Vromoldi, Henricus dictus Stoz, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini mocco nonagesimo nono.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: die drei angehängt gewesenen Siegel sind verschwunden.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 609. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_609.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)