Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


memoriam pocius est divinitatis quam humanitatis, conscribi fecimus ea, que coram nobis aguntur, ne oblivioni tradantur. Recognoscimus igitur et tenore presencium publice protestamur, quod nos ob Dei reverenciam et eius genitricis ac precibus nobilumi dominorum Borchardi et Walteri de Barboye interventis proprietatem tocius ville Stokeliz cum omnibus attinenciis et cum tota iuridicione eiusdem ville donavimus claustro sanctimonialium in Tserwist eisdemque dominabus Domino militantibus perpetuo possidendam. Huius donacionis testes sunt: illuster princeps patruus noster Bernardus comes de Anhalt necnon Albertus comes de Mulinge et de Barboye et Henningus miles de Berneburch dictus Ghiceman et Conradus miles de Allenburch, necnon per manum Theoderici notarii nostri, plebani in Indagine. In cuius rei testimonium hanc litteram conscribi fecimus et sigilli nostri appensione iussimus stabilire.

Datum Magdeburch, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, in octava sancti Johannis baptiste.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Ausstellers (Taf. VI. 4). - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 228. - Vergl. no. 868.


870.

1299. Juli 4. Erfurt. Abt und Convent des Klosters Oldisleben verkaufen, um den Ansprüchen des Grafen Otto I von Anhalt an ein Gehäge (den Alten Hain*) bei Oldisleben gerecht zu werden, ihre Güter zu Holzhausen und Urbech an den Erfurter Bürger Dietrich von Lubelin.

Nos Hermannus Dei gratia abbas, Hermannus prior totusque conventus monasterii in Oldisleibin recognoscimus et omnibus litteras has visuris cupimus fore notum, quod tractatu sepius habito inter fratres utiliora nostre ecclesie prospicientes et ut condicionem dicte nostre ecclesie redderemus meliorem, videlicet ut ab impeticione, quam illustris princeps dominus Otto comes de Anhalt in nos habuit super indagine nostre ecclesie adiacente, nos et nostram ecclesiam eximeremus, bona nostra sita in Holczhusen et in Urbech, scilicet sedecim mansos solventes annuatim quatuor maldra duri frumenti et quinque talenta cum octo solidis et dimidio Erffordensium denariorum cum omnibus suis attinenciis in villis et in campis, cum iudicio ac cum omnibus suis iuribus, obventionibus et obsequiis, sicut dicta bona possedimus hactenus, de unanimi consensu vendidimus et contulimus, vendimus et conferimus Teoderico nato quondam Sigehardi de Lubelin, civi Erffordensi, Gertrudi uxori sue et eorum heredibus iure hereditario pacifice possidenda sic, quod idem in signum hereditatis dictorum bonorum a nostra ecclesia habende nobis abbati et nostris successoribus unum talentum cere in septimana Palmarum ad censum hereditarium singulis annis solvent. Protestamur vero, quod dictus Theodericus emptor quadraginta et duas marcas examinati argenti, pro quibus dicta bona sibi vendidimus, plenarie nobis solvit et quod nos cum eadem pecunia procuravimus predictum indaginem nobis utile et summe necessarium a dicto domino comite de Anhalt proprietario nostre ecclesie sepedicte. Nos quoque abbas et conventus prefati promittimus sepedictum Theodericum de Lubelin, uxorem suam ac heredes eorundem de bonis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 604. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_604.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)