Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


diu continue manentes, donec prefate domine de premissis redditibus ad plenum fuerit satisfactum ---.

Acta sunt hec et data Nurenberg, anno Domini mo.cco.lxxxxviijo, sexto Kal. Decembris.

Aus dem Original im geh. Haus-Hof- und Staatsarchive zu Wien vollständig gedr: Riedel cod. dipl. Brand. II. 1. 225-226.


858.

1299. Januar 3. Hinzemann, Betemann und Henneke (Heinrich) von Hoim bezeugen, dass sie an einer an das Wipertikloster vor Quedlinburg verkauften Hufe Landes zu Sülten keine vogteilichen Rechte haben.

Nos Hincemannus ac Betemannus, iam dicti Hincemanni filius, nec non Heneke, Papewillekini filius, dicti de Hoyem, omnibus audituris presencia seu visuris cupimus esse notum, quod in quodam manso in Sulten, quem quidem mansum Lodewicus de Elvelingerode miles ecclesie beati Wicperti in Quedelingeborch pro quadam summa pecunie venditum a venerabili domina Bertradi1 abbatissa Quedelingeburgensi donari in proprium ordinavit, nos heredesque nostri ius advocacie aliquod non habemus nec quicquam iuris nobis in dicto manso penitus vendicamus, immo mansum eundem ab omni iure advocaticio liberum et immunem fore hiis nostris patentibus litteris publice protestamur. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum appendiculo fecimus roborari.

Datum anno Domini mo.cco.xcixo, in octava sancti Johannis evangeliste.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den an Pergamentbändern hängenden Siegeln der Aussteller. - Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 317 (ex orig.). - 1. Im Orig. ist der Platz für den Namen leergelassen.


859.

1299. Januar 21. Quedlinburg. Ludwig und Heiso von Elvelingerode verkaufen dem Marienkloster auf dem Münzenberge eine halbe Hufe Landes zu Sülten und leisten dafür zusammen mit Heinrich, dem Sohne Willekins von Hoim, Gewähr.

Nos Lodewicus et Heyso dicti de Elvelingerode recognoscimus in hiis scriptis, quod dimidium mansum situm in Sulthen, in quo ecclesia sancte Marie virginis de Montzingeberche censum quinque solidorum annuatim habebat, iam dicte ecclesie de Montzingeberche vendidimus pro octo marchis usualis argenti nobis solutis et traditis ab ecclesia memorata. Et de ipso dimidio manso una cum Hinrico filio quondam Papewillikini de Hoyem, qui eundem dimidium mansum eciam possederat pro tempore, sepedicte ecclesie de Montzingeberche firmam warandiam repromittimus presenti testimonio litterarum sigillorum nostrorum appendiculo munitarum.

Datum in Quedelingeborch, anno Domini mo.cco.xco.ixo, xijo Kalendas Februarii.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 597. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_597.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)