Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


titulis refulgere, condecet litterarum et testium munimine roborari. Notum igitur esse volumus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod nos ad honorem Dei et ob reverenciam specialem matris eiusdem Domini nostri Jhesu Christi, gloriose virginis Marie, consensum nostrum damus abbati et conventui monasterii in Lapide sancti Michahelis liberaliter et complete super viginti mansorum proprietatem, quam proprietatem cum omni iure et libertate dilectus frater noster comes Otto de Anahalt monasterio prescripto vendidit et donavit, nostro consensu benivolo accedente. Speramus etenim nos apud altissimum prenominati conventus devocione et precibus adiuvari. Ex hiis mansis duodecim siti sunt in Haselendorp, quorum decem Johannes miles de Erekesberge et Albertus patruus eiusdem, unum Alexander et fratres ipsius dicti Ultra Aquam, unum Ericus dictus Ircus et frater ipsius de Osvordesleve a fratre nostro tenuerunt iure et titulo pheodali. Sex siti sunt in Winninge, quorum tres Rodolfus miles et Johannes1 patruus ipsius dicti de Winninge tenuerunt, duos Conradus miles de Quenstede, unum Theodericus miles de Hekelinge dictus Albus tenuerunt condicione prelibata. Duo mansi siti sunt in Wilsleve, quos iure et condicione premissa tenuerunt Rodolfus et Johannes1 de Winninge iam prescripti. Insuper donacioni advocacie et renunctiacioni2 domimii3, quod frater noster in curiam Haselendorp et bona ad eandem pertinencia habuit, liberaliter consentimus. In huius nostri consensus evidens argumentum presentem litteram nostro sigillo et subscriptis testibus communimus. Testes huius rei sunt: comes Hinricus de Kercberch, dominus Olricus marscalcus noster, Theodericus notarius noster, Johannes de Erekesberge, Hinricus de Wedesdorp, Hinricus filius marscalci, Wernerus de Aldendorp, Hinricus de Reynstede, Hinricus de Linunge milites, Albertus de Erekesberge, Conradus de Molehusen advocatus noster, Maroldus de Brucken castellanus noster, Hinricus camerarius noster, et plures alii fide digni. Datum Asscarie, anno Domini mo.cco.lxxxxoiiijo, vj Kalendas Augusti.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, gut erhaltenen Siegel des Ausstellers (Taf. III. 2). - 1. Orig. nur: Jo. - 2. Orig: renuctiacioni. -. 3. S. no. 769.


772.

1294. Juli 27. Ascharien. Heinrich von Anhalt, Domherr zu Magdeburg, bestätigt seines Bruders Otto I Grafen von Anhalt Schenkung oder Verkauf von zehn Hufen Landes zu Haselendorf an das Kloster Michaelstein.

Henricus Dei gratia de Anahalth, Magdeburgensis ecclesie canonicus, universis, ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Recognoscimus et presentis scripti testimonio protestamur, quod nos venditionem et donationem, quam illustris princeps, frater noster, comes Otto de Anahalth cum abbate et conventu monasterii Lapidis sancti Mychahelis celebravit, dans eisdem decem mansorum proprietatem suorum in Haselendorp cum attinentiis eorundem, quos ab eodem Johannes miles de Erekesberch et Albertus patruus eiusdem tenuerunt, gratam et ratam tenemus, assensum nostrum propter Deum donationi huiusmodi liberaliter apponentes. Insuper de aliorum decem mansorum proprietate et dominii super curiam in Haselendorp et bonorum pertinentium

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 543. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_543.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)