Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


predicti per confirmationem consensus, quam coram nobis protestati fuerant, nos audisse et vidisse sigilli nostri munimine protestamur.

Datum Halberstat, anno Domini mo.cco.lxxxovij, pridie Ydus Octobris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel verschwunden. - Gedr: Neue Mittheil. des thüring.-sächs. Vereins IX. 3: 50.


624.

1287. October 25. Das Kloster Wiederstedt verkauft unter gewissen Bedingungen der Gräfin Bia von Reinstein zwei Wispel Weizen und zehn Mark jährlicher Rente.

Quia status humane conditionis per omnia mutabilis et incertus existit, expedit ut ea, que in tempore geruntur, scripture testimonio roborentur. Hinc est quod nos priorissa totusque conventus sororum ordinis predicatorum in Wederstede omnibus hanc litteram audituris seu visuris volumus esse notum, quod domine Bye relicte comitis Heinrici de Regensten vendidimus pro octoginta sex marcis examinati argenti duos choros tritici et decem marcas Stendalensis argenti eidem ad festum beati Martini, quoad vixerit, Halberstat absque difficultate qualibet presentandas. Triticum autem supra domum fratrum aput nos, argentum vero de mansis nostris censualibus acceptum in custodia priorisse tam diu, donec sibi oportune sub periculo nostro transmitti poterunt, reponentur. Duo vero predicti chori et due marce de argento in utilitatem filie prenominate Bie1 in claustro nostro existentis post mortem eiusdem, quamdiu supervivere contigerit, comittentur. Anniversarium nichilominus ipsius circa obitus sui diem peragemus de anno in annum ea devotione et diligentia, qua tenemur. Insuper unam marcam examinati argenti accipiemus quolibet anno de tribus mansis nostris in Silede ad anniversarium comitis Heinrici mariti sui annis singulis in vigilia beati Jacobi peragendum. Ad horum igitur maiorem evidentiam et certitudinem sigillis, videlicet priorum Erfordensis, Halberstadensis, fratris Reimberti vicarii provincialis Theutonie per Saxoniam et nostro, presentem litteram voluimus communiri.

Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo septimo, in die beatorum martirum Crispini et Crispiniani.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: von den vier in der Urk. erwähnten an Pergamentstreifen angehängt gewesenen Siegeln ist eins ganz verschwunden, von den übrigen aber sind nur ganz unbedeutende Bruchstücke übrig. - 1. Orig. nur: B.


625.

1287. October 27. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien verleiht dem Kloster Michaelstein das Eigenthum von 3½ Hufen Landes zu Winningen.

In nomine Domini amen. Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, expedit, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 440. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_440.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)