Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ad quatuor modiolos avene, qui Friderico prefato de predicta advocatia, antequam eam Heinricus predictus emeret, solvebantur, integram retinebunt. Ut autem hec rata et firma permaneant, sigillis nostris ac eiusdem Heinrici militis sepedicti sigillo presentem litteram communimus.

Acta sunt coram nobis anno Domini mo.cco.lxxxovjo.

Aus dem Original im Stadtarchive su Goslar: von den drei an Pergamentbändern angehängt gewesenen Siegeln ist nur noch das des Bischofs Volrad und nicht etwa das des Ritters Heinrich Kegel, sondern dasjenige des Propstes Heinrich von Anhalt, Ottos I Bruder, (Taf. IV. 2) vorhanden. - Vergl. no. 606.


608.

1286. Kölbigk. Propst Daniel und das Klostercapitel von Kölbigk über den Verkauf einer Hofstätte bei der Gerichtslaube (dem Rathhause) zu Kalbe an das Kloster Gottesgnaden.

Daniel Dei gratia prepositus totumque capitulum ecclesie in Colbeke omnibus hoc scriptum visuris salutem in vero salutari. Ea, que rationabiliter gerimus, volumus, ut pluribus innotescant, ne quisquam presumat ausu temerario posthac obsistere veritati. Hinc est quod, cum fuissemus propter gwerram graviter obligati, vendidimus religiosis dominis et confratribus nostris in Gratia Dei proprietatem aree prope lobium Calve sitam pro tribus marcis et dimidia, que solvit viijo solidos annuatim duobus temporibus anni, hoc est quatuor solidos in Pascha et quatuor ad Communes, iure perpetuo persolvendos et coram scabinis eosdem confirmavimus in robur perpetue firmitatis. Et ne cuiquam super hoc dubium oriatur, presentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Testes huius vendicionis fuerunt: Fridericus advocatus de Antiquo Foro, Johannes senior de Biere, Ciriacus et Heinricus de Angere, et alii quam plures. Datum in Colbeke, anno Domini mo.cco.lxxxvio.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: Siegel verschwunden. - Gedr : Leuckfeld Nachr. vom Kl. Gottesgnade 69.


609.

1286. Der Propst Arnold von Hecklingen verkauft dem Kloster Michaelstein eine Hufe Landes zu Winningen.

Arnoldus1 Dei gratia prepositus in Hekelinge omnibus hanc litteram inspecturis salutem et sinceram in Domino karitatem. Recognoscimus et presentibus litteris protestamur, quod nos de communi consensu conventus nostri ecclesie Lapidis sancti Michahelis vendidimus unum mansum in Winninge pro viij marcis examinati argenti libere possidendum. Ut autem hec venditio firma permaneat et inconcussa, presentem litteram sigilli nostri et sigilli conventus nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxxvjo 2.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 431. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_431.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)