Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


permaneant, venerabili domino Sifrido sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopo has nostras litteras dedimus et damus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum et actum anno Domini millesimo ce. octuagesimo quinto, in octava beatorum Petri et Pauli apostolorum.

Aus Lacomblet Urkdbch. f. d. Gesch. des Niederrheins II. 477. - 1. Fehlt bei L. - 2. L. nur: …velt. - 3. L: Ovecoram. - 4. L: expensis.


589.

1285. Juli 6. Graf Otto I von Ascharien überträgt dem Kloster Michaelstein Güter bei dem Palmehoch und in der Nähe des Schlosses Winningen.

In nomine Domini amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus in perpetuum. Ut hoc, quod agitar, presentibus et futuris perpetue memorie imprimatur, Decesse est testimonio litterarum vel linguis testium confirmari. Cupimus igitur ad noticiam singulorum pervenire, quod, cum conventus fratrum de Lapide sancti Michahelis cum domino Rudolpho de Winninge de emptione dimidii mansi siti apud locum, qui vulgariter vocatur Palmehoch, quem Johannes dictus Vrosing ab eodem in pheodo tenuerat, et de1 decem iugeribus et dimidio, que sita sunt prope fundum castri in Winninge, finaliter convenissent, cum nos predicta bona in manibus resignata libera teneremus, inclinati precibus utriusque partis proprietatem predictorum bonorum ecclesie Lapidis sancti Michahelis predicte de consensu heredum nostrorum contulimus perpetuo possidenda. Huius rei testes sunt: dominus Henricus frater noster sancte Magdeburgensis ecclesie canonicus; comes Henricus de Kerchberch, Johannes, Ywanus, Arnoldus ministeriales nostri dicti de Monte, Olricus marchalcus, Gernodus de Arnestein milites, et alii quam plures. Ne igitur in hoc facto processu temporis aliquis dubietatis scrupulus possit suboriri, presenti littere super hoc confecte sigillum nostrum appendi fecimus in munimen.

Datum anno Domini mo.cco.lxxxv, in octava beatorum apostolorum Petri et Pauli.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel bis auf einen ganz kleinen Rest verschwunden. - 1. Fehlt im Orig.


590.

1285. Juli 6. Graf Otto I von Ascharien überweiset vier von dem Kloster Hecklingen ertauschte Hufen Landes zu Winningen dem Kloster Michaelstein.

In nomine Domini amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus in perpetuum. Mortalium actiones, que sub tempore fiunt, ne cum tempore labantur et in oblivionem possint aliquatenus devenire, necesse est1 ut linguis testium et litterarum amminiculo perhennentur. Hinc est quod per presentes ad noticiam singulorum volumus pervenire, quod quatuor mansos de ecclesia Hekelinge recepimus in concambio,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 418. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_418.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)