Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


in multis offendisse et dampnificasse recognoscimus, vocatis canonicis quibusdam eiusdem ecclesie pro modulo nostro tam eis quam hominibus eorum restaurum fecimus in hunc modum, quod ij marcas sive proprietatem ij marcarum promisimus dare ecclesie memorate et hoc infra terminum ij annorum, utique debet esse et ubicumque dictis canonicis videbitur expedire. Et si proprietatem earum optinere nequivimus, xx marcas extunc dabimus canonicis memoratis. Et homines eorum de Sinsaten, quos etiam offendimus, debent ipsi placatos facere, ut dampnum suum similiter ignoscant, per quod nos eisdem exstitit irrogatum, et medio tempore, hoc est usque dum dictas ij marcas eisdem procurabimus, ij sepedicte marce in domo mercatorum Jezant ministrabuntur. Testes, qui interfuerunt huic donacioni nostre, sunt: frater Georrius cellerarius in Cinna etc. Datum anno Domini mo.cco.lxxxoiij.

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


564.

(1270-1283.) Graf Siegfried von Blankenburg resigniert der Aebtissin Bertradis von Quedlinburg die Curie Konrads von Rieder.

Reverende domine sue Bertradi1 Quidelingeburgensis ecclesie abbatisse Sifridus Dei gratia comes de Blankenborch debite fidelitatis obsequium. Curiam domini Conradi de Redere, ecclesie vestre canonici, quam Arnoldus Balbus et patrui sui tenuerunt a nobis et nos hucusque a vobis titulo possedimus pheodali, ad manus vestras remittimus liberam et solutam, renunciantes omni iuri, quod nobis in ipsa competere videbatur. Ad huius rei evidenciam presentem vobis transmittimus litteram sigilli nostri munimine roboratam.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 254 (ex orig.). - 1. Orig. nur: B. - Die Urkunde muss in die Zeit von 1270 bis 1283 gehören, da in jenem Jahre Bertradis zur Aebtissin von Quedlinburg gewählt wurde und Graf Siegfried von Blankenburg nur bis zu diesem Jahre urkundlich vorkommt.


565.

1284. Februar 18. Die Aebtissin Gertrud und der Klosterconvent des Marienklosters auf dem Münzenberge vor Quedlinburg über den Ankauf der von Heinrich von Rieder und seinen Erben resignierten Schiffsmühle.

Gertrudis1 abbatissa, Johannes prepositus totusque conventus sanctimonialium in Montzigeberg universis Christi fidehbus presentibus et futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Quoniam que a presentibus presenti tempore aguntur, a succedentium memoria facilius dilabuntur, necesse est ea scripturarum studio perhennari. Noverint ergo universi presentis temporis et futuri, nos molendinum, quod ad naves dicitur, ab heredibus libere comparasse, Henricum vero dictum de Redere una

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 402. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_402.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)